|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gratia non sit
principium meriti principalius per caritatem quam per alias virtutes.
Merces enim operi debetur; secundum illud Matth. XX, voca
operarios, et redde illis mercedem suam. Sed quaelibet virtus est
principium alicuius operis, est enim virtus habitus operativus, ut
supra habitum est. Ergo quaelibet virtus est aequaliter principium
merendi.
2. Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. III, unusquisque
propriam mercedem accipiet secundum proprium laborem. Sed caritas
magis diminuit laborem quam augeat, quia sicut Augustinus dicit, in
libro de verbis Dom., omnia saeva et immania, facilia et prope nulla
facit amor. Ergo caritas non est principalius principium merendi quam
alia virtus.
3. Praeterea, illa virtus videtur principalius esse principium
merendi, cuius actus sunt maxime meritorii. Sed maxime meritorii
videntur esse actus fidei et patientiae, sive fortitudinis, sicut
patet in martyribus, qui pro fide patienter et fortiter usque ad mortem
certaverunt. Ergo aliae virtutes principalius sunt principium merendi
quam caritas.
Sed contra est quod dominus, Ioan. XIV, dicit, si quis diligit
me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei
meipsum. Sed in manifesta Dei cognitione consistit vita aeterna;
secundum illud Ioan. XVII, haec est vita aeterna, ut cognoscant
te solum Deum verum et vivum. Ergo meritum vitae aeternae maxime
residet penes caritatem.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis accipi potest, humanus actus
habet rationem merendi ex duobus, primo quidem et principaliter, ex
divina ordinatione, secundum quod actus dicitur esse meritorius illius
boni ad quod homo divinitus ordinatur; secundo vero, ex parte liberi
arbitrii, inquantum scilicet homo habet prae ceteris creaturis ut per
se agat, voluntarie agens. Et quantum ad utrumque, principalitas
meriti penes caritatem consistit. Primo enim considerandum est quod
vita aeterna in Dei fruitione consistit. Motus autem humanae mentis
ad fruitionem divini boni, est proprius actus caritatis, per quem
omnes actus aliarum virtutum ordinantur in hunc finem, secundum quod
aliae virtutes imperantur a caritate. Et ideo meritum vitae aeternae
primo pertinet ad caritatem, ad alias autem virtutes secundario,
secundum quod eorum actus a caritate imperantur. Similiter etiam
manifestum est quod id quod ex amore facimus, maxime voluntarie
facimus. Unde etiam secundum quod ad rationem meriti requiritur quod
sit voluntarium, principaliter meritum caritati attribuitur.
Ad primum ergo dicendum quod caritas, inquantum habet ultimum finem
pro obiecto, movet alias virtutes ad operandum. Semper enim habitus
ad quem pertinet finis, imperat habitibus ad quos pertinent ea quae
sunt ad finem; ut ex supradictis patet.
Ad secundum dicendum quod opus aliquod potest esse laboriosum et
difficile dupliciter. Uno modo, ex magnitudine operis. Et sic
magnitudo laboris pertinet ad augmentum meriti. Et sic caritas non
diminuit laborem, immo facit aggredi opera maxima; magna enim
operatur, si est, ut Gregorius dicit in quadam homilia. Alio modo
ex defectu ipsius operantis, unicuique enim est laboriosum et difficile
quod non prompta voluntate facit. Et talis labor diminuit meritum, et
a caritate tollitur.
Ad tertium dicendum quod fidei actus non est meritorius nisi fides per
dilectionem operetur, ut dicitur ad Gal. V. Similiter etiam actus
patientiae et fortitudinis non est meritorius nisi aliquis ex caritate
haec operetur; secundum illud I ad Cor. XIII, si tradidero
corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi
prodest.
|
|