|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo possit sibi mereri
primam gratiam. Quia ut Augustinus dicit, fides meretur
iustificationem. Iustificatur autem homo per primam gratiam. Ergo
homo potest sibi mereri primam gratiam.
2. Praeterea, Deus non dat gratiam nisi dignis. Sed non dicitur
aliquis dignus aliquo dono, nisi qui ipsum promeruit ex condigno.
Ergo aliquis ex condigno potest mereri primam gratiam.
3. Praeterea, apud homines aliquis potest promereri donum iam
acceptum, sicut qui accepit equum a domino, meretur ipsum bene utendo
eo in servitio domini. Sed Deus est liberalior quam homo. Ergo
multo magis primam gratiam iam susceptam potest homo promereri a Deo
per subsequentia opera.
Sed contra est quod ratio gratiae repugnat mercedi operum; secundum
illud Rom. IV, ei qui operatur, merces non imputatur secundum
gratiam, sed secundum debitum. Sed illud meretur homo quod imputatur
quasi merces operis eius. Ergo primam gratiam non potest homo mereri.
Respondeo dicendum quod donum gratiae considerari potest dupliciter.
Uno modo, secundum rationem gratuiti doni. Et sic manifestum est
quod omne meritum repugnat gratiae, quia ut ad Rom. XI apostolus
dicit, si ex operibus, iam non ex gratia. Alio modo potest
considerari secundum naturam ipsius rei quae donatur. Et sic etiam non
potest cadere sub merito non habentis gratiam, tum quia excedit
proportionem naturae; tum etiam quia ante gratiam, in statu peccati,
homo habet impedimentum promerendi gratiam, scilicet ipsum peccatum.
Postquam autem iam aliquis habet gratiam, non potest gratia iam habita
sub merito cadere, quia merces est terminus operis, gratia vero est
principium cuiuslibet boni operis in nobis, ut supra dictum est. Si
vero aliud donum gratuitum aliquis mereatur virtute gratiae
praecedentis, iam non erit prima. Unde manifestum est quod nullus
potest sibi mereri primam gratiam.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit in libro
Retract., ipse aliquando in hoc fuit deceptus, quod credidit initium
fidei esse ex nobis, sed consummationem nobis dari ex Deo, quod ipse
ibidem retractat. Et ad hunc sensum videtur pertinere quod fides
iustificationem mereatur. Sed si supponamus, sicut fidei veritas
habet, quod initium fidei sit in nobis a Deo; iam etiam ipse actus
fidei consequitur primam gratiam, et ita non potest esse meritorius
primae gratiae. Per fidem igitur iustificatur homo, non quasi homo
credendo mereatur iustificationem, sed quia, dum iustificatur,
credit; eo quod motus fidei requiritur ad iustificationem impii, ut
supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod Deus non dat gratiam nisi dignis. Non
tamen ita quod prius digni fuerint, sed quia ipse per gratiam eos facit
dignos, qui solus potest facere mundum de immundo conceptum semine.
Ad tertium dicendum quod omne bonum opus hominis procedit a prima
gratia sicut a principio. Non autem procedit a quocumque humano dono.
Et ideo non est similis ratio de dono gratiae et de dono humano.
|
|