|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo possit alteri mereri
primam gratiam. Quia Matth. IX, super illud, videns Iesus fidem
illorum etc., dicit Glossa, quantum valet apud Deum fides propria,
apud quem sic valuit aliena ut intus et extra sanaret hominem. Sed
interior sanatio hominis est per primam gratiam. Ergo homo potest
alteri mereri primam gratiam.
2. Praeterea, orationes iustorum non sunt vacuae, sed efficaces;
secundum illud Iac. ult., multum valet deprecatio iusti assidua.
Sed ibidem praemittitur, orate pro invicem ut salvemini. Cum igitur
salus hominis non possit esse nisi per gratiam, videtur quod unus homo
possit alteri mereri primam gratiam.
3. Praeterea, Luc. XVI dicitur, facite vobis amicos de mammona
iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna
tabernacula. Sed nullus recipitur in aeterna tabernacula nisi per
gratiam, per quam solam aliquis meretur vitam aeternam, ut supra
dictum est. Ergo unus homo potest alteri acquirere, merendo, primam
gratiam.
Sed contra est quod dicitur Ierem. XV, si steterint Moyses et
Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum, qui tamen
fuerunt maximi meriti apud Deum. Videtur ergo quod nullus possit
alteri mereri primam gratiam.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, opus nostrum
habet rationem meriti ex duobus. Primo quidem, ex vi motionis
divinae, et sic meretur aliquis ex condigno. Alio modo habet rationem
meriti, secundum quod procedit ex libero arbitrio, inquantum
voluntarie aliquid facimus. Et ex hac parte est meritum congrui, quia
congruum est ut, dum homo bene utitur sua virtute, Deus secundum
superexcellentem virtutem excellentius operetur. Ex quo patet quod
merito condigni nullus potest mereri alteri primam gratiam nisi solus
Christus. Quia unusquisque nostrum movetur a Deo per donum gratiae
ut ipse ad vitam aeternam perveniat, et ideo meritum condigni ultra
hanc motionem non se extendit. Sed anima Christi mota est a Deo per
gratiam non solum ut ipse perveniret ad gloriam vitae aeternae, sed
etiam ut alios in eam adduceret, inquantum est caput Ecclesiae et
auctor salutis humanae; secundum illud ad Heb. II, qui multos
filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis et cetera. Sed merito
congrui potest aliquis alteri mereri primam gratiam. Quia enim homo in
gratia constitutus implet Dei voluntatem, congruum est, secundum
amicitiae proportionem, ut Deus impleat hominis voluntatem in
salvatione alterius, licet quandoque possit habere impedimentum ex
parte illius cuius aliquis sanctus iustificationem desiderat. Et in
hoc casu loquitur auctoritas Ieremiae ultimo inducta.
Ad primum ergo dicendum quod fides aliorum valet alii ad salutem merito
congrui, non merito condigni.
Ad secundum dicendum quod impetratio orationis innititur
misericordiae, meritum autem condigni innititur iustitiae. Et ideo
multa orando impetrat homo ex divina misericordia, quae tamen non
meretur secundum iustitiam; secundum illud Dan. IX, neque enim in
iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in
miserationibus tuis multis.
Ad tertium dicendum quod pauperes eleemosynas recipientes dicuntur
recipere alios in aeterna tabernacula, vel impetrando eis veniam
orando; vel merendo per alia bona ex congruo; vel etiam materialiter
loquendo, quia per ipsa opera misericordiae quae quis in pauperes
exercet, meretur recipi in aeterna tabernacula.
|
|