|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod aliquis possit mereri
sibi ipsi reparationem post lapsum. Illud enim quod iuste a Deo
petitur, homo videtur posse mereri. Sed nihil iustius a Deo
petitur, ut Augustinus dicit, quam quod reparetur post lapsum;
secundum illud Psalmi LXX, cum defecerit virtus mea, ne
derelinquas me, domine. Ergo homo potest mereri ut reparetur post
lapsum.
2. Praeterea, multo magis homini prosunt opera sua quam prosint
alii. Sed homo potest aliquo modo alteri mereri reparationem post
lapsum, sicut et primam gratiam. Ergo multo magis sibi potest mereri
ut reparetur post lapsum.
3. Praeterea, homo qui aliquando fuit in gratia, per bona opera
quae fecit, meruit sibi vitam aeternam; ut ex supradictis patet. Sed
ad vitam aeternam non potest quis pervenire nisi reparetur per gratiam.
Ergo videtur quod sibi meruit reparationem per gratiam.
Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, si averterit se
iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem; omnes iustitiae eius
quas fecerat, non recordabuntur. Ergo nihil valebunt ei praecedentia
merita ad hoc quod resurgat. Non ergo aliquis potest sibi mereri
reparationem post lapsum futurum.
Respondeo dicendum quod nullus potest sibi mereri reparationem post
lapsum futurum, neque merito condigni, neque merito congrui. Merito
quidem condigni hoc sibi mereri non potest, quia ratio huius meriti
dependet ex motione divinae gratiae, quae quidem motio interrumpitur
per sequens peccatum. Unde omnia beneficia quae postmodum aliquis a
Deo consequitur, quibus reparatur, non cadunt sub merito; tanquam
motione prioris gratiae usque ad hoc non se extendente. Meritum etiam
congrui quo quis alteri primam gratiam meretur, impeditur ne
consequatur effectum, propter impedimentum peccati in eo cui quis
meretur. Multo igitur magis impeditur talis meriti efficacia per
impedimentum quod est et in eo qui meretur et in eo cui meretur, hic
enim utrumque in unam personam concurrit. Et ideo nullo modo aliquis
potest sibi mereri reparationem post lapsum.
Ad primum ergo dicendum quod desiderium quo quis desiderat reparationem
post lapsum, iustum dicitur, et similiter oratio, quia tendit ad
iustitiam. Non tamen ita quod iustitiae innitatur per modum meriti,
sed solum misericordiae.
Ad secundum dicendum quod aliquis potest alteri mereri ex congruo
primam gratiam, quia non est ibi impedimentum saltem ex parte
merentis. Quod invenitur dum aliquis post meritum gratiae a iustitia
recedit.
Ad tertium dicendum quod quidam dixerunt quod nullus meretur absolute
vitam aeternam, nisi per actum finalis gratiae; sed solum sub
conditione, si perseverat. Sed hoc irrationabiliter dicitur, quia
quandoque actus ultimae gratiae non est magis meritorius, sed minus,
quam actus praecedentis, propter aegritudinis oppressionem. Unde
dicendum quod quilibet actus caritatis meretur absolute vitam aeternam.
Sed per peccatum sequens ponitur impedimentum praecedenti merito, ut
non sortiatur effectum, sicut etiam causae naturales deficiunt a suis
effectibus propter superveniens impedimentum.
|
|