|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod homo non possit mereri
augmentum gratiae vel caritatis. Cum enim aliquis acceperit praemium
quod meruit, non debetur ei alia merces, sicut de quibusdam dicitur
Matth. VI, receperunt mercedem suam. Si igitur aliquis mereretur
augmentum caritatis vel gratiae, sequeretur quod, gratia augmentata,
non posset ulterius expectare aliud praemium. Quod est inconveniens.
2. Praeterea, nihil agit ultra suam speciem. Sed principium meriti
est gratia vel caritas, ut ex supradictis patet. Ergo nullus potest
maiorem gratiam vel caritatem mereri quam habeat.
3. Praeterea, id quod cadit sub merito, meretur homo per quemlibet
actum a gratia vel caritate procedentem, sicut per quemlibet talem
actum meretur homo vitam aeternam. Si igitur augmentum gratiae vel
caritatis cadat sub merito, videtur quod per quemlibet actum caritate
informatum aliquis meretur augmentum caritatis. Sed id quod homo
meretur, infallibiliter a Deo consequitur, nisi impediatur per
peccatum sequens, dicitur enim II ad Tim. I, scio cui credidi,
et certus sum quia potens est depositum meum servare. Sic ergo
sequeretur quod per quemlibet actum meritorium gratia vel caritas
augeretur. Quod videtur esse inconveniens, cum quandoque actus
meritorii non sint multum ferventes, ita quod sufficiant ad caritatis
augmentum. Non ergo augmentum caritatis cadit sub merito.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Epist. Ioan., quod
caritas meretur augeri, ut aucta mereatur perfici. Ergo augmentum
caritatis vel gratiae cadit sub merito.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, illud cadit sub
merito condigni, ad quod motio gratiae se extendit. Motio autem
alicuius moventis non solum se extendit ad ultimum terminum motus, sed
etiam ad totum progressum in motu. Terminus autem motus gratiae est
vita aeterna, progressus autem in hoc motu est secundum augmentum
caritatis vel gratiae, secundum illud Prov. IV, iustorum semita
quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem, qui
est dies gloriae. Sic igitur augmentum gratiae cadit sub merito
condigni.
Ad primum ergo dicendum quod praemium est terminus meriti. Est autem
duplex terminus motus, scilicet ultimus; et medius, qui est et
principium et terminus. Et talis terminus est merces augmenti.
Merces autem favoris humani est sicut ultimus terminus his qui finem in
hoc constituunt, unde tales nullam aliam mercedem recipiunt.
Ad secundum dicendum quod augmentum gratiae non est supra virtutem
praeexistentis gratiae, licet sit supra quantitatem ipsius, sicut
arbor, etsi sit supra quantitatem seminis, non est tamen supra
virtutem ipsius.
Ad tertium dicendum quod quolibet actu meritorio meretur homo augmentum
gratiae, sicut et gratiae consummationem, quae est vita aeterna. Sed
sicut vita aeterna non statim redditur, sed suo tempore; ita nec
gratia statim augetur, sed suo tempore; cum scilicet aliquis
sufficienter fuerit dispositus ad gratiae augmentum.
|
|