|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod intentio sit actus
intellectus, et non voluntatis. Dicitur enim Matth. VI, si
oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit, ubi per
oculum significatur intentio, ut dicit Augustinus in libro de Serm.
Dom. in Mont. Sed oculus, cum sit instrumentum visus, significat
apprehensivam potentiam. Ergo intentio non est actus appetitivae
potentiae, sed apprehensivae.
2. Praeterea, ibidem Augustinus dicit quod intentio lumen vocatur a
domino, ubi dicit, si lumen quod in te est, tenebrae sunt, et
cetera. Sed lumen ad cognitionem pertinet. Ergo et intentio.
3. Praeterea, intentio designat ordinationem quandam in finem. Sed
ordinare est rationis. Ergo intentio non pertinet ad voluntatem, sed
ad rationem.
4. Praeterea, actus voluntatis non est nisi vel finis, vel eorum
quae sunt ad finem. Sed actus voluntatis respectu finis, vocatur
voluntas seu fruitio, respectu autem eorum quae sunt ad finem, est
electio, a quibus differt intentio. Ergo intentio non est actus
voluntatis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in XI de Trin., quod
voluntatis intentio copulat corpus visum visui, et similiter speciem in
memoria existentem ad aciem animi interius cogitantis. Est igitur
intentio actus voluntatis.
Respondeo dicendum quod intentio, sicut ipsum nomen sonat, significat
in aliquid tendere. In aliquid autem tendit et actio moventis, et
motus mobilis. Sed hoc quod motus mobilis in aliquid tendit, ab
actione moventis procedit. Unde intentio primo et principaliter
pertinet ad id quod movet ad finem, unde dicimus architectorem, et
omnem praecipientem, movere suo imperio alios ad id quod ipse
intendit. Voluntas autem movet omnes alias vires animae ad finem, ut
supra habitum est. Unde manifestum est quod intentio proprie est actus
voluntatis.
Ad primum ergo dicendum quod intentio nominatur oculus metaphorice,
non quia ad cognitionem pertineat; sed quia cognitionem praesupponit,
per quam proponitur voluntati finis ad quem movet; sicut oculo
praevidemus quo tendere corporaliter debeamus.
Ad secundum dicendum quod intentio dicitur lumen, quia manifesta est
intendenti. Unde et opera dicuntur tenebrae, quia homo scit quid
intendit, sed nescit quid ex opere sequatur, sicut Augustinus ibidem
exponit.
Ad tertium dicendum quod voluntas quidem non ordinat, sed tamen in
aliquid tendit secundum ordinem rationis. Unde hoc nomen intentio
nominat actum voluntatis, praesupposita ordinatione rationis ordinantis
aliquid in finem.
Ad quartum dicendum quod intentio est actus voluntatis respectu finis.
Sed voluntas respicit finem tripliciter. Uno modo, absolute, et sic
dicitur voluntas, prout absolute volumus vel sanitatem, vel si quid
aliud est huiusmodi. Alio modo consideratur finis secundum quod in eo
quiescitur, et hoc modo fruitio respicit finem. Tertio modo
consideratur finis secundum quod est terminus alicuius quod in ipsum
ordinatur, et sic intentio respicit finem. Non enim solum ex hoc
intendere dicimur sanitatem, quia volumus eam, sed quia volumus ad eam
per aliquid aliud pervenire.
|
|