|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non possit aliquis simul
plura intendere. Dicit enim Augustinus, in libro de Serm. Dom.
in monte, quod non potest homo simul intendere Deum et commodum
corporale. Ergo pari ratione, neque aliqua alia duo.
2. Praeterea, intentio nominat motum voluntatis ad terminum. Sed
unius motus non possunt esse plures termini ex una parte. Ergo
voluntas non potest simul multa intendere.
3. Praeterea, intentio praesupponit actum rationis sive
intellectus. Sed non contingit simul plura intelligere, secundum
philosophum. Ergo etiam neque contingit simul plura intendere.
Sed contra, ars imitatur naturam. Sed natura ex uno instrumento
intendit duas utilitates, sicut lingua ordinatur et ad gustum et ad
locutionem, ut dicitur in II de anima. Ergo, pari ratione ars vel
ratio potest simul aliquid unum ad duos fines ordinare. Et ita potest
aliquis simul plura intendere.
Respondeo dicendum quod aliqua duo possunt accipi dupliciter, vel
ordinata ad invicem, vel ad invicem non ordinata. Et si quidem ad
invicem fuerint ordinata, manifestum est ex praemissis quod homo potest
simul multa intendere. Est enim intentio non solum finis ultimi, ut
dictum est, sed etiam finis medii. Simul autem intendit aliquis et
finem proximum, et ultimum; sicut confectionem medicinae, et
sanitatem. Si autem accipiantur duo ad invicem non ordinata, sic
etiam simul homo potest plura intendere. Quod patet ex hoc, quod homo
unum alteri praeeligit, quia melius est altero, inter alias autem
conditiones quibus aliquid est melius altero, una est quod ad plura
valet, unde potest aliquid praeeligi alteri, ex hoc quod ad plura
valet. Et sic manifeste homo simul plura intendit.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus intelligit hominem non posse
simul Deum et commodum temporale intendere, sicut ultimos fines,
quia, ut supra ostensum est, non possunt esse plures fines ultimi
unius hominis.
Ad secundum dicendum quod unius motus possunt ex una parte esse plures
termini, si unus ad alium ordinetur, sed duo termini ad invicem non
ordinati, ex una parte, unius motus esse non possunt. Sed tamen
considerandum est quod id quod non est unum secundum rem, potest accipi
ut unum secundum rationem. Intentio autem est motus voluntatis in
aliquid praeordinatum in ratione, sicut dictum est. Et ideo ea quae
sunt plura secundum rem, possunt accipi ut unus terminus intentionis,
prout sunt unum secundum rationem, vel quia aliqua duo concurrunt ad
integrandum aliquid unum, sicut ad sanitatem concurrunt calor et frigus
commensurata; vel quia aliqua duo sub uno communi continentur, quod
potest esse intentum. Puta acquisitio vini et vestis continetur sub
lucro, sicut sub quodam communi, unde nihil prohibet quin ille qui
intendit lucrum, simul haec duo intendat.
Ad tertium dicendum quod, sicut in primo dictum est, contingit simul
plura intelligere, inquantum sunt aliquo modo unum.
|
|