|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit unus et idem
motus intentio finis, et voluntas eius quod est ad finem. Dicit enim
Augustinus, in XI de Trin., quod voluntas videndi fenestram,
finem habet fenestrae visionem; et altera est voluntas per fenestram
videndi transeuntes. Sed hoc pertinet ad intentionem, quod velim
videre transeuntes per fenestram, hoc autem ad voluntatem eius quod est
ad finem, quod velim videre fenestram. Ergo alius est motus
voluntatis intentio finis, et alius voluntas eius quod est ad finem.
2. Praeterea, actus distinguuntur secundum obiecta. Sed finis, et
id quod est ad finem, sunt diversa obiecta. Ergo alius motus
voluntatis est intentio finis, et voluntas eius quod est ad finem.
3. Praeterea, voluntas eius quod est ad finem, dicitur electio.
Sed non est idem electio et intentio. Ergo non est idem motus
intentio finis, cum voluntate eius quod est ad finem.
Sed contra, id quod est ad finem, se habet ad finem ut medium ad
terminum. Sed idem motus est qui per medium transit ad terminum, in
rebus naturalibus. Ergo et in rebus voluntariis idem motus est
intentio finis, et voluntas eius quod est ad finem.
Respondeo dicendum quod motus voluntatis in finem et in id quod est ad
finem, potest considerari dupliciter. Uno modo, secundum quod
voluntas in utrumque fertur absolute et secundum se. Et sic sunt
simpliciter duo motus voluntatis in utrumque. Alio modo potest
considerari secundum quod voluntas fertur in id quod est ad finem,
propter finem. Et sic unus et idem subiecto motus voluntatis est
tendens ad finem, et in id quod est ad finem. Cum enim dico, volo
medicinam propter sanitatem, non designo nisi unum motum voluntatis.
Cuius ratio est quia finis ratio est volendi ea quae sunt ad finem.
Idem autem actus cadit super obiectum, et super rationem obiecti,
sicut eadem visio est coloris et luminis, ut supra dictum est. Et est
simile de intellectu, quia si absolute principium et conclusionem
consideret, diversa est consideratio utriusque; in hoc autem quod
conclusioni propter principia assentit, est unus actus intellectus
tantum.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de visione
fenestrae, et visione transeuntium per fenestram, secundum quod
voluntas in utrumque absolute fertur.
Ad secundum dicendum quod finis, inquantum est res quaedam, est aliud
voluntatis obiectum quam id quod est ad finem. Sed inquantum est ratio
volendi id quod est ad finem, est unum et idem obiectum.
Ad tertium dicendum quod motus qui est unus subiecto, potest ratione
differre secundum principium et finem, ut ascensio et descensio, sicut
dicitur in III Physic. Sic igitur inquantum motus voluntatis
fertur in id quod est ad finem, prout ordinatur ad finem, est
electio. Motus autem voluntatis qui fertur in finem, secundum quod
acquiritur per ea quae sunt ad finem, vocatur intentio. Cuius signum
est quod intentio finis esse potest, etiam nondum determinatis his quae
sunt ad finem, quorum est electio.
|
|