|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod bruta animalia intendant
finem. Natura enim in his quae cognitione carent, magis distat a
rationali natura, quam natura sensitiva, quae est in animalibus
brutis. Sed natura intendit finem etiam in his quae cognitione
carent, ut probatur in II Physic. Ergo multo magis bruta animalia
intendunt finem.
2. Praeterea, sicut intentio est finis, ita et fruitio. Sed
fruitio convenit brutis animalibus, ut dictum est. Ergo et intentio.
3. Praeterea, eius est intendere finem, cuius est agere propter
finem, cum intendere nihil sit nisi in aliud tendere. Sed bruta
animalia agunt propter finem, movetur enim animal vel ad cibum
quaerendum, vel ad aliquid huiusmodi. Ergo bruta animalia intendunt
finem.
Sed contra, intentio finis importat ordinationem alicuius in finem
quod est rationis. Cum igitur bruta animalia non habeant rationem,
videtur quod non intendant finem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, intendere est in
aliud tendere; quod quidem est et moventis, et moti. Secundum quidem
igitur quod dicitur intendere finem id quod movetur ad finem ab alio,
sic natura dicitur intendere finem, quasi mota ad suum finem a Deo,
sicut sagitta a sagittante. Et hoc modo etiam bruta animalia intendunt
finem, inquantum moventur instinctu naturali ad aliquid. Alio modo
intendere finem est moventis, prout scilicet ordinat motum alicuius,
vel sui vel alterius, in finem. Quod est rationis tantum. Unde per
hunc modum bruta non intendunt finem, quod est proprie et principaliter
intendere, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit secundum quod
intendere est eius quod movetur ad finem.
Ad secundum dicendum quod fruitio non importat ordinationem alicuius in
aliquid, sicut intentio; sed absolutam quietem in fine.
Ad tertium dicendum quod bruta animalia moventur ad finem, non quasi
considerantia quod per motum suum possunt consequi finem, quod est
proprie intendentis, sed concupiscentia finem naturali instinctu,
moventur ad finem quasi ab alio mota, sicut et cetera quae moventur
naturaliter.
|
|