|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod electio non sit actus
voluntatis, sed rationis. Electio enim collationem quandam importat,
qua unum alteri praefertur. Sed conferre est rationis. Ergo electio
est rationis.
2. Praeterea, eiusdem est syllogizare et concludere. Sed
syllogizare in operabilibus est rationis. Cum igitur electio sit quasi
conclusio in operabilibus, ut dicitur in VII Ethic., videtur quod
sit actus rationis.
3. Praeterea, ignorantia non pertinet ad voluntatem, sed ad vim
cognitivam. Est autem quaedam ignorantia electionis, ut dicitur in
III Ethic. Ergo videtur quod electio non pertineat ad voluntatem,
sed ad rationem.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
electio est desiderium eorum quae sunt in nobis. Desiderium autem est
actus voluntatis. Ergo et electio.
Respondeo dicendum quod in nomine electionis importatur aliquid
pertinens ad rationem sive intellectum, et aliquid pertinens ad
voluntatem, dicit enim philosophus, in VI Ethic., quod electio
est appetitivus intellectus, vel appetitus intellectivus.
Quandocumque autem duo concurrunt ad aliquid unum constituendum, unum
eorum est ut formale respectu alterius. Unde Gregorius Nyssenus
dicit quod electio neque est appetitus secundum seipsam, neque
consilium solum, sed ex his aliquid compositum. Sicut enim dicimus
animal ex anima et corpore compositum esse, neque vero corpus esse
secundum seipsum, neque animam solam, sed utrumque; ita et
electionem. Est autem considerandum in actibus animae, quod actus qui
est essentialiter unius potentiae vel habitus, recipit formam et
speciem a superiori potentia vel habitu, secundum quod ordinatur
inferius a superiori, si enim aliquis actum fortitudinis exerceat
propter Dei amorem, actus quidem ille materialiter est fortitudinis,
formaliter vero caritatis. Manifestum est autem quod ratio quodammodo
voluntatem praecedit, et ordinat actum eius, inquantum scilicet
voluntas in suum obiectum tendit secundum ordinem rationis, eo quod vis
apprehensiva appetitivae suum obiectum repraesentat. Sic igitur ille
actus quo voluntas tendit in aliquid quod proponitur ut bonum, ex eo
quod per rationem est ordinatum ad finem, materialiter quidem est
voluntatis, formaliter autem rationis. In huiusmodi autem substantia
actus materialiter se habet ad ordinem qui imponitur a superiori
potentia. Et ideo electio substantialiter non est actus rationis, sed
voluntatis, perficitur enim electio in motu quodam animae ad bonum quod
eligitur. Unde manifeste actus est appetitivae potentiae.
Ad primum ergo dicendum quod electio importat collationem quandam
praecedentem, non quod essentialiter sit ipsa collatio.
Ad secundum dicendum quod conclusio etiam syllogismi qui fit in
operabilibus, ad rationem pertinet; et dicitur sententia vel
iudicium, quam sequitur electio. Et ob hoc ipsa conclusio pertinere
videtur ad electionem, tanquam ad consequens.
Ad tertium dicendum quod ignorantia dicitur esse electionis, non quod
ipsa electio sit scientia, sed quia ignoratur quid sit eligendum.
|
|