|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod electio brutis
animalibus conveniat. Electio enim est appetitus aliquorum propter
finem, ut dicitur in III Ethic. Sed bruta animalia appetunt
aliquid propter finem, agunt enim propter finem, et ex appetitu.
Ergo in brutis animalibus est electio.
2. Praeterea, ipsum nomen electionis significare videtur quod
aliquid prae aliis accipiatur. Sed bruta animalia accipiunt aliquid
prae aliis, sicut manifeste apparet quod ovis unam herbam comedit, et
aliam refutat. Ergo in brutis animalibus est electio.
3. Praeterea, ut dicitur in VI Ethic., ad prudentiam pertinet
quod aliquis bene eligat ea quae sunt ad finem. Sed prudentia convenit
brutis animalibus, unde dicitur in principio Metaphys., quod
prudentia sunt sine disciplina quaecumque sonos audire non potentia
sunt, ut apes. Et hoc etiam sensui manifestum videtur, apparent enim
mirabiles sagacitates in operibus animalium, ut apum et aranearum et
canum. Canis enim insequens cervum, si ad trivium venerit, odoratu
quidem explorat an cervus per primam vel secundam viam transiverit,
quod si invenerit non transisse, iam securus per tertiam viam incedit
non explorando, quasi utens syllogismo divisivo, quo concludi posset
cervum per illam viam incedere, ex quo non incedit per alias duas, cum
non sint plures. Ergo videtur quod electio brutis animalibus
conveniat.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod pueri et
irrationalia voluntarie quidem faciunt, non tamen eligentia. Ergo in
brutis animalibus non est electio.
Respondeo dicendum quod, cum electio sit praeacceptio unius respectu
alterius, necesse est quod electio sit respectu plurium quae eligi
possunt. Et ideo in his quae sunt penitus determinata ad unum,
electio locum non habet. Est autem differentia inter appetitum
sensitivum et voluntatem, quia, ut ex praedictis patet, appetitus
sensitivus est determinatus ad unum aliquid particulare secundum ordinem
naturae; voluntas autem est quidem, secundum naturae ordinem,
determinata ad unum commune, quod est bonum, sed indeterminate se
habet respectu particularium bonorum. Et ideo proprie voluntatis est
eligere, non autem appetitus sensitivi, qui solus est in brutis
animalibus. Et propter hoc brutis animalibus electio non convenit.
Ad primum ergo dicendum quod non omnis appetitus alicuius propter
finem, vocatur electio, sed cum quadam discretione unius ab altero.
Quae locum habere non potest, nisi ubi appetitus potest ferri ad
plura.
Ad secundum dicendum quod brutum animal accipit unum prae alio, quia
appetitus eius est naturaliter determinatus ad ipsum. Unde statim
quando per sensum vel per imaginationem repraesentatur sibi aliquid ad
quod naturaliter inclinatur eius appetitus, absque electione in illud
solum movetur. Sicut etiam absque electione ignis movetur sursum, et
non deorsum.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in III Physic., motus
est actus mobilis a movente. Et ideo virtus moventis apparet in motu
mobilis. Et propter hoc in omnibus quae moventur a ratione, apparet
ordo rationis moventis, licet ipsa rationem non habeant, sic enim
sagitta directe tendit ad signum ex motione sagittantis, ac si ipsa
rationem haberet dirigentem. Et idem apparet in motibus horologiorum,
et omnium ingeniorum humanorum, quae arte fiunt. Sicut autem
comparantur artificialia ad artem humanam, ita comparantur omnia
naturalia ad artem divinam. Et ideo ordo apparet in his quae moventur
secundum naturam, sicut et in his quae moventur per rationem, ut
dicitur in II Physic. Et ex hoc contingit quod in operibus brutorum
animalium apparent quaedam sagacitates, inquantum habent inclinationem
naturalem ad quosdam ordinatissimos processus, utpote a summa arte
ordinatos. Et propter hoc etiam quaedam animalia dicuntur prudentia
vel sagacia, non quod in eis sit aliqua ratio vel electio. Quod ex
hoc apparet, quod omnia quae sunt unius naturae, similiter operantur.
|
|