|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod electio non sit tantum
eorum quae sunt ad finem. Dicit enim philosophus, in VI Ethic.,
quod electionem rectam facit virtus, quaecumque autem illius gratia
nata sunt fieri, non sunt virtutis, sed alterius potentiae. Illud
autem cuius gratia fit aliquid, est finis. Ergo electio est finis.
2. Praeterea, electio importat praeacceptionem unius respectu
alterius. Sed sicut eorum quae sunt ad finem unum potest praeaccipi
alteri, ita etiam et diversorum finium. Ergo electio potest esse
finis, sicut et eorum quae sunt ad finem.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
voluntas est finis, electio autem eorum quae sunt ad finem.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, electio consequitur
sententiam vel iudicium, quod est sicut conclusio syllogismi
operativi. Unde illud cadit sub electione, quod se habet ut conclusio
in syllogismo operabilium. Finis autem in operabilibus se habet ut
principium, et non ut conclusio, ut philosophus dicit in II
Physic. Unde finis, inquantum est huiusmodi, non cadit sub
electione. Sed sicut in speculativis nihil prohibet id quod est unius
demonstrationis vel scientiae principium, esse conclusionem alterius
demonstrationis vel scientiae; primum tamen principium indemonstrabile
non potest esse conclusio alicuius demonstrationis vel scientiae; ita
etiam contingit id quod est in una operatione ut finis, ordinari ad
aliquid ut ad finem. Et hoc modo sub electione cadit. Sicut in
operatione medici, sanitas se habet ut finis, unde hoc non cadit sub
electione medici, sed hoc supponit tanquam principium. Sed sanitas
corporis ordinatur ad bonum animae, unde apud eum qui habet curam de
animae salute, potest sub electione cadere esse sanum vel esse
infirmum; nam apostolus dicit, II ad Cor. XII, cum enim
infirmor, tunc potens sum. Sed ultimus finis nullo modo sub electione
cadit.
Ad primum ergo dicendum quod fines proprii virtutum ordinantur ad
beatitudinem sicut ad ultimum finem. Et hoc modo potest esse eorum
electio.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra habitum est, ultimus finis est
unus tantum. Unde ubicumque occurrunt plures fines, inter eos potest
esse electio, secundum quod ordinantur ad ulteriorem finem.
|
|