|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod electio non sit solum
respectu humanorum actuum. Electio enim est eorum quae sunt ad finem.
Sed ea quae sunt ad finem non solum sunt actus, sed etiam organa, ut
dicitur in II Physic. Ergo electiones non sunt tantum humanorum
actuum.
2. Praeterea, actio a contemplatione distinguitur. Sed electio
etiam in contemplatione locum habet; prout scilicet una opinio alteri
praeeligitur. Ergo electio non est solum humanorum actuum.
3. Praeterea, eliguntur homines ad aliqua officia, vel saecularia
vel ecclesiastica, ab his qui nihil erga eos agunt. Ergo electio non
solum est humanorum actuum.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
nullus eligit nisi ea quae existimat fieri per ipsum.
Respondeo dicendum quod, sicut intentio est finis, ita electio est
eorum quae sunt ad finem. Finis autem vel est actio, vel res aliqua.
Et cum res aliqua fuerit finis, necesse est quod aliqua humana actio
interveniat, vel inquantum homo facit rem illam quae est finis, sicut
medicus facit sanitatem, quae est finis eius (unde et facere sanitatem
dicitur finis medici); vel inquantum homo aliquo modo utitur vel
fruitur re quae est finis, sicut avaro est finis pecunia, vel
possessio pecuniae. Et eodem modo dicendum est de eo quod est ad
finem. Quia necesse est ut id quod est ad finem, vel sit actio; vel
res aliqua, interveniente aliqua actione, per quam facit id quod est
ad finem, vel utitur eo. Et per hunc modum electio semper est
humanorum actuum.
Ad primum ergo dicendum quod organa ordinantur ad finem, inquantum
homo utitur eis propter finem.
Ad secundum dicendum quod in ipsa contemplatione est aliquis actus
intellectus assentientis huic opinioni vel illi. Actio vero exterior
est quae contra contemplationem dividitur.
Ad tertium dicendum quod homo qui eligit episcopum vel principem
civitatis, eligit nominare ipsum in talem dignitatem. Alioquin, si
nulla esset eius actio ad constitutionem episcopi vel principis, non
competeret ei electio. Et similiter dicendum est quod quandocumque
dicitur aliqua res praeeligi alteri, adiungitur ibi aliqua operatio
eligentis.
|
|