|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod electio non sit solum
possibilium. Electio enim est actus voluntatis, ut dictum est. Sed
voluntas est impossibilium, ut dicitur in III Ethic. Ergo et
electio.
2. Praeterea, electio est eorum quae per nos aguntur, sicut dictum
est. Nihil ergo refert, quantum ad electionem, utrum eligatur id
quod est impossibile simpliciter, vel id quod est impossibile
eligenti. Sed frequenter ea quae eligimus, perficere non possumus,
et sic sunt impossibilia nobis. Ergo electio est impossibilium.
3. Praeterea, nihil homo tentat agere nisi eligendo. Sed beatus
Benedictus dicit quod, si praelatus aliquid impossibile praeceperit,
tentandum est. Ergo electio potest esse impossibilium.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
electio non est impossibilium.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, electiones nostrae
referuntur semper ad nostras actiones. Ea autem quae per nos aguntur,
sunt nobis possibilia. Unde necesse est dicere quod electio non sit
nisi possibilium. Similiter etiam ratio eligendi aliquid est ex hoc
quod ducit ad finem. Per id autem quod est impossibile, non potest
aliquis consequi finem. Cuius signum est quia, cum in consiliando
perveniunt homines ad id quod est eis impossibile, discedunt, quasi
non valentes ulterius procedere. Apparet etiam hoc manifeste ex
processu rationis praecedente. Sic enim se habet id quod est ad
finem, de quo electio est, ad finem, sicut conclusio ad principium.
Manifestum est autem quod conclusio impossibilis non sequitur ex
principio possibili. Unde non potest esse quod finis sit possibilis,
nisi id quod est ad finem fuerit possibile. Ad id autem quod est
impossibile, nullus movetur. Unde nullus tenderet in finem, nisi per
hoc quod apparet id quod est ad finem esse possibile. Unde id quod est
impossibile sub electione non cadit.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas media est inter intellectum et
exteriorem operationem, nam intellectus proponit voluntati suum
obiectum, et ipsa voluntas causat exteriorem actionem. Sic igitur
principium motus voluntatis consideratur ex parte intellectus, qui
apprehendit aliquid ut bonum in universali, sed terminatio, seu
perfectio actus voluntatis attenditur secundum ordinem ad operationem,
per quam aliquis tendit ad consecutionem rei; nam motus voluntatis est
ab anima ad rem. Et ideo perfectio actus voluntatis attenditur
secundum hoc quod est aliquid bonum alicui ad agendum. Hoc autem est
possibile. Et ideo voluntas completa non est nisi de possibili, quod
est bonum volenti. Sed voluntas incompleta est de impossibili, quae
secundum quosdam velleitas dicitur, quia scilicet aliquis vellet
illud, si esset possibile. Electio autem nominat actum voluntatis iam
determinatum ad id quod est huic agendum. Et ideo nullo modo est nisi
possibilium.
Ad secundum dicendum quod, cum obiectum voluntatis sit bonum
apprehensum, hoc modo iudicandum est de obiecto voluntatis, secundum
quod cadit sub apprehensione. Et ideo sicut quandoque voluntas est
alicuius quod apprehenditur ut bonum, et tamen non est vere bonum; ita
quandoque est electio eius quod apprehenditur ut possibile eligenti,
quod tamen non est ei possibile.
Ad tertium dicendum quod hoc ideo dicitur, quia an aliquid sit
possibile, subditus non debet suo iudicio definire; sed in unoquoque,
iudicio superioris stare.
|
|