|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo ex necessitate
eligat. Sic enim se habet finis ad eligibilia, ut principia ad ea
quae ex principiis consequuntur, ut patet in VII Ethic. Sed ex
principiis ex necessitate deducuntur conclusiones. Ergo ex fine de
necessitate movetur aliquis ad eligendum.
2. Praeterea, sicut dictum est, electio consequitur iudicium
rationis de agendis. Sed ratio ex necessitate iudicat de aliquibus,
propter necessitatem praemissarum. Ergo videtur quod etiam electio ex
necessitate sequatur.
3. Praeterea, si aliqua duo sunt penitus aequalia, non magis
movetur homo ad unum quam ad aliud, sicut famelicus, si habet cibum
aequaliter appetibilem in diversis partibus, et secundum aequalem
distantiam, non magis movetur ad unum quam ad alterum, ut Plato
dixit, assignans rationem quietis terrae in medio, sicut dicitur in
II de caelo. Sed multo minus potest eligi quod accipitur ut minus,
quam quod accipitur ut aequale. Ergo si proponantur duo vel plura,
inter quae unum maius appareat, impossibile est aliquod aliorum
eligere. Ergo ex necessitate eligitur illud quod eminentius apparet.
Sed omnis electio est de omni eo quod videtur aliquo modo melius.
Ergo omnis electio est ex necessitate.
Sed contra est quod electio est actus potentiae rationalis; quae se
habet ad opposita, secundum philosophum.
Respondeo dicendum quod homo non ex necessitate eligit. Et hoc ideo,
quia quod possibile est non esse, non necesse est esse. Quod autem
possibile sit non eligere vel eligere, huius ratio ex duplici hominis
potestate accipi potest. Potest enim homo velle et non velle, agere
et non agere, potest etiam velle hoc aut illud, et agere hoc aut
illud. Cuius ratio ex ipsa virtute rationis accipitur. Quidquid enim
ratio potest apprehendere ut bonum, in hoc voluntas tendere potest.
Potest autem ratio apprehendere ut bonum non solum hoc quod est velle
aut agere; sed hoc etiam quod est non velle et non agere. Et rursum
in omnibus particularibus bonis potest considerare rationem boni
alicuius, et defectum alicuius boni, quod habet rationem mali, et
secundum hoc, potest unumquodque huiusmodi bonorum apprehendere ut
eligibile, vel fugibile. Solum autem perfectum bonum, quod est
beatitudo, non potest ratio apprehendere sub ratione mali, aut
alicuius defectus. Et ideo ex necessitate beatitudinem homo vult, nec
potest velle non esse beatus, aut miser. Electio autem, cum non sit
de fine, sed de his quae sunt ad finem, ut iam dictum est; non est
perfecti boni, quod est beatitudo, sed aliorum particularium bonorum.
Et ideo homo non ex necessitate, sed libere eligit.
Ad primum ergo dicendum quod non semper ex principiis ex necessitate
procedit conclusio, sed tunc solum quando principia non possunt esse
vera si conclusio non sit vera. Et similiter non oportet quod semper
ex fine insit homini necessitas ad eligendum ea quae sunt ad finem,
quia non omne quod est ad finem, tale est ut sine eo finis haberi non
possit; aut, si tale sit, non semper sub tali ratione consideratur.
Ad secundum dicendum quod sententia sive iudicium rationis de rebus
agendis est circa contingentia, quae a nobis fieri possunt, in quibus
conclusiones non ex necessitate sequuntur ex principiis necessariis
absoluta necessitate, sed necessariis solum ex conditione, ut, si
currit, movetur.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet, si aliqua duo aequalia
proponantur secundum unam considerationem, quin circa alterum
consideretur aliqua conditio per quam emineat, et magis flectatur
voluntas in ipsum quam in aliud.
|
|