|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod consilium non sit
inquisitio. Dicit enim Damascenus quod consilium est appetitus. Sed
ad appetitum non pertinet inquirere. Ergo consilium non est
inquisitio.
2. Praeterea, inquirere intellectus discurrentis est; et sic Deo
non convenit, cuius cognitio non est discursiva, ut in primo habitum
est. Sed consilium Deo attribuitur, dicitur enim ad Ephes. I,
quod operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Ergo consilium
non est inquisitio.
3. Praeterea, inquisitio est de rebus dubiis. Sed consilium datur
de his quae sunt certa bona; secundum illud apostoli, I ad Cor.
VII, de virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium
autem do. Ergo consilium non est inquisitio.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, omne quidem consilium
quaestio est; non autem omnis quaestio consilium.
Respondeo dicendum quod electio, sicut dictum est, consequitur
iudicium rationis de rebus agendis. In rebus autem agendis multa
incertitudo invenitur, quia actiones sunt circa singularia
contingentia, quae propter sui variabilitatem incerta sunt. In rebus
autem dubiis et incertis ratio non profert iudicium absque inquisitione
praecedente. Et ideo necessaria est inquisitio rationis ante iudicium
de eligendis, et haec inquisitio consilium vocatur. Propter quod
philosophus dicit, in III Ethic., quod electio est appetitus
praeconsiliati.
Ad primum ergo dicendum quod, quando actus duarum potentiarum ad
invicem ordinantur, in utroque est aliquid quod est alterius
potentiae, et ideo uterque actus ab utraque potentia denominari
potest. Manifestum est autem quod actus rationis dirigentis in his
quae sunt ad finem, et actus voluntatis secundum regimen rationis in ea
tendentis, ad se invicem ordinantur. Unde et in actu voluntatis,
quae est electio, apparet aliquid rationis, scilicet ordo, et in
consilio, quod est actus rationis, apparet aliquid voluntatis sicut
materia, quia consilium est de his quae homo vult facere; et etiam
sicut motivum, quia ex hoc quod homo vult finem, movetur ad
consiliandum de his quae sunt ad finem. Et ideo sicut philosophus
dicit, in VI Ethic., quod electio est intellectus appetitivus, ut
ad electionem utrumque concurrere ostendat; ita Damascenus dicit quod
consilium est appetitus inquisitivus, ut consilium aliquo modo
pertinere ostendat et ad voluntatem, circa quam et ex qua fit
inquisitio, et ad rationem inquirentem.
Ad secundum dicendum quod ea quae dicuntur de Deo, accipienda sunt
absque omni defectu qui invenitur in nobis, sicut in nobis scientia est
conclusionum per discursum a causis in effectus; sed scientia dicta de
Deo, significat certitudinem de omnibus effectibus in prima causa,
absque omni discursu. Et similiter consilium attribuitur Deo quantum
ad certitudinem sententiae vel iudicii, quae in nobis provenit ex
inquisitione consilii. Sed huiusmodi inquisitio in Deo locum non
habet, et ideo consilium secundum hoc Deo non attribuitur. Et
secundum hoc Damascenus dicit quod Deus non consiliatur, ignorantis
enim est consiliari.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet aliqua esse certissima bona
secundum sententiam sapientum et spiritualium virorum, quae tamen non
sunt certa bona secundum sententiam plurium, vel carnalium hominum.
Et ideo de talibus consilia dantur.
|
|