|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod consilium non solum sit
de his quae sunt ad finem, sed etiam de fine. Quaecumque enim
dubitationem habent, de his potest inquiri. Sed circa operabilia
humana contingit esse dubitationem de fine, et non solum de his quae
sunt ad finem. Cum igitur inquisitio circa operabilia sit consilium,
videtur quod consilium possit esse de fine.
2. Praeterea, materia consilii sunt operationes humanae. Sed
quaedam operationes humanae sunt fines, ut dicitur in I Ethic. ergo
consilium potest esse de fine.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod non de fine, sed
de his quae sunt ad finem, est consilium.
Respondeo dicendum quod finis in operabilibus habet rationem
principii, eo quod rationes eorum quae sunt ad finem, ex fine
sumuntur. Principium autem non cadit sub quaestione, sed principia
oportet supponere in omni inquisitione. Unde cum consilium sit
quaestio, de fine non est consilium, sed solum de his quae sunt ad
finem. Tamen contingit id quod est finis respectu quorundam, ordinari
ad alium finem, sicut etiam id quod est principium unius
demonstrationis, est conclusio alterius. Et ideo id quod accipitur ut
finis in una inquisitione, potest accipi ut ad finem in alia
inquisitione. Et sic de eo erit consilium.
Ad primum ergo dicendum quod id quod accipitur ut finis, est iam
determinatum. Unde quandiu habetur ut dubium, non habetur ut finis.
Et ideo si de eo consilium habetur, non erit consilium de fine, sed
de eo quod est ad finem.
Ad secundum dicendum quod de operationibus est consilium, inquantum
ordinantur ad aliquem finem. Unde si aliqua operatio humana sit
finis, de ea, inquantum huiusmodi, non est consilium.
|
|