|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consilium non sit solum
de his quae aguntur a nobis. Consilium enim collationem quandam
importat. Sed collatio inter multos potest fieri etiam de rebus
immobilibus, quae non fiunt a nobis, puta de naturis rerum. Ergo
consilium non solum est de his quae aguntur a nobis.
2. Praeterea, homines interdum consilium quaerunt de his quae sunt
lege statuta, unde et iurisconsulti dicuntur. Et tamen eorum qui
quaerunt huiusmodi consilium, non est leges facere. Ergo consilium
non solum est de his quae a nobis aguntur.
3. Praeterea, dicuntur etiam quidam consultationes facere de futuris
eventibus; qui tamen non sunt in potestate nostra. Ergo consilium non
solum est de his quae a nobis fiunt.
4. Praeterea, si consilium esset solum de his quae a nobis fiunt,
nullus consiliaretur de his quae sunt per alium agenda. Sed hoc patet
esse falsum. Ergo consilium non solum est de his quae a nobis fiunt.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, consiliamur de his
quae sunt in nobis, et per nos fieri possunt.
Respondeo dicendum quod consilium proprie importat collationem inter
plures habitam. Quod et ipsum nomen designat, dicitur enim consilium
quasi Considium, eo quod multi consident ad simul conferendum. Est
autem considerandum quod in particularibus contingentibus, ad hoc quod
aliquid certum cognoscatur, plures conditiones seu circumstantias
considerare oportet, quas ab uno non facile est considerari, sed a
pluribus certius percipiuntur, dum quod unus considerat, alii non
occurrit, in necessariis autem et universalibus est absolutior et
simplicior consideratio, ita quod magis ad huiusmodi considerationem
unus per se sufficere potest. Et ideo inquisitio consilii proprie
pertinet ad contingentia singularia. Cognitio autem veritatis in
talibus non habet aliquid magnum, ut per se sit appetibilis, sicut
cognitio universalium et necessariorum, sed appetitur secundum quod est
utilis ad operationem, quia actiones sunt circa contingentia
singularia. Et ideo dicendum est quod proprie consilium est circa ea
quae aguntur a nobis.
Ad primum ergo dicendum quod consilium importat collationem non
quamcumque, sed collationem de rebus agendis, ratione iam dicta.
Ad secundum dicendum quod id quod est lege positum, quamvis non sit ex
operatione quaerentis consilium, tamen est directivum eius ad
operandum, quia ista est una ratio aliquid operandi, mandatum legis.
Ad tertium dicendum quod consilium non solum est de his quae aguntur,
sed de his quae ordinantur ad operationes. Et propter hoc consultatio
dicitur fieri de futuris eventibus, inquantum homo per futuros eventus
cognitos dirigitur ad aliquid faciendum vel vitandum.
Ad quartum dicendum quod de aliorum factis consilium quaerimus,
inquantum sunt quodammodo unum nobiscum, vel per unionem affectus,
sicut amicus sollicitus est de his quae ad amicum spectant, sicut de
suis; vel per modum instrumenti, nam agens principale et instrumentale
sunt quasi una causa, cum unum agat per alterum; et sic dominus
consiliatur de his quae sunt agenda per servum.
|
|