|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consilium sit de omnibus
quae sunt per nos agenda. Electio enim est appetitus praeconsiliati,
ut dictum est. Sed electio est de omnibus quae per nos aguntur. Ergo
et consilium.
2. Praeterea, consilium importat inquisitionem rationis. Sed in
omnibus quae non per impetum passionis agimus, procedimus ex
inquisitione rationis. Ergo de omnibus quae aguntur a nobis, est
consilium.
3. Praeterea, philosophus dicit, in III Ethic., quod si per
plura aliquid fieri potest, consilio inquiritur per quod facillime et
optime fiat; si autem per unum, qualiter per illud fiat. Sed omne
quod fit, fit per unum vel per multa. Ergo de omnibus quae fiunt a
nobis, est consilium.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod de his quae
secundum disciplinam vel artem sunt operibus, non est consilium.
Respondeo dicendum quod consilium est inquisitio quaedam, ut dictum
est. De illis autem inquirere solemus, quae in dubium veniunt, unde
et ratio inquisitiva, quae dicitur argumentum, est rei dubiae faciens
fidem. Quod autem aliquid in operabilibus humanis non sit dubitabile,
ex duobus contingit. Uno modo, quia per determinatas vias proceditur
ad determinatos fines, sicut contingit in artibus quae habent certas
vias operandi; sicut scriptor non consiliatur quomodo debeat trahere
litteras, hoc enim determinatum est per artem. Alio modo, quia non
multum refert utrum sic vel sic fiat, et ista sunt minima, quae parum
adiuvant vel impediunt respectu finis consequendi; quod autem parum
est, quasi nihil accipit ratio. Et ideo de duobus non consiliamur,
quamvis ordinentur ad finem, ut philosophus dicit, scilicet de rebus
parvis; et de his quae sunt determinata qualiter fieri debent, sicut
est in operibus artium, praeter quasdam coniecturales, ut Gregorius
Nyssenus dicit, ut puta medicinalis, negotiativa, et huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod electio praesupponit consilium ratione
iudicii vel sententiae. Unde quando iudicium vel sententia manifesta
est absque inquisitione, non requiritur consilii inquisitio.
Ad secundum dicendum quod ratio in rebus manifestis non inquirit, sed
statim iudicat. Et ideo non oportet in omnibus quae ratione aguntur,
esse inquisitionem consilii.
Ad tertium dicendum quod quando aliquid per unum potest fieri, sed
diversis modis, potest dubitationem habere, sicut et quando fit per
plura, et ideo opus est consilio. Sed quando determinatur non solum
res, sed modus, tunc non est opus consilio.
|
|