|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod consilium non procedat
modo resolutorio. Consilium enim est de his quae a nobis aguntur.
Sed operationes nostrae non procedunt modo resolutorio, sed magis modo
compositivo, scilicet de simplicibus ad composita. Ergo consilium non
semper procedit modo resolutorio.
2. Praeterea, consilium est inquisitio rationis. Sed ratio a
prioribus incipit, et ad posteriora devenit, secundum convenientiorem
ordinem cum igitur praeterita sint priora praesentibus, et praesentia
priora futuris, in consiliando videtur esse procedendum a praesentibus
et praeteritis in futura. Quod non pertinet ad ordinem resolutorium.
Ergo in consiliis non servatur ordo resolutorius.
3. Praeterea, consilium non est nisi de his quae sunt nobis
possibilia, ut dicitur in III Ethic. Sed an sit nobis aliquid
possibile, perpenditur ex eo quod possumus facere, vel non possumus
facere, ut perveniamus in illud. Ergo in inquisitione consilii a
praesentibus incipere oportet.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod ille
qui consiliatur, videtur quaerere et resolvere.
Respondeo dicendum quod in omni inquisitione oportet incipere ab aliquo
principio. Quod quidem si, sicut est prius in cognitione, ita etiam
sit prius in esse, non est processus resolutorius, sed magis
compositivus, procedere enim a causis in effectus, est processus
compositivus, nam causae sunt simpliciores effectibus. Si autem id
quod est prius in cognitione, sit posterius in esse, est processus
resolutorius, utpote cum de effectibus manifestis iudicamus,
resolvendo in causas simplices. Principium autem in inquisitione
consilii est finis, qui quidem est prior in intentione, posterior
tamen in esse. Et secundum hoc, oportet quod inquisitio consilii sit
resolutiva, incipiendo scilicet ab eo quod in futuro intenditur,
quousque perveniatur ad id quod statim agendum est.
Ad primum ergo dicendum quod consilium est quidem de operationibus.
Sed ratio operationum accipitur ex fine, et ideo ordo ratiocinandi de
operationibus, est contrarius ordini operandi.
Ad secundum dicendum quod ratio incipit ab eo quod est prius secundum
rationem, non autem semper ab eo quod est prius tempore.
Ad tertium dicendum quod de eo quod est agendum propter finem, non
quaereremus scire an sit possibile, si non esset congruum fini. Et
ideo prius oportet inquirere an conveniat ad ducendum in finem, quam
consideretur an sit possibile.
|
|