|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inquisitio consilii
procedat in infinitum. Consilium enim est inquisitio de
particularibus, in quibus est operatio. Sed singularia sunt
infinita. Ergo inquisitio consilii est infinita.
2. Praeterea, sub inquisitione consilii cadit considerare non solum
quid agendum sit, sed etiam quomodo impedimenta tollantur. Sed
quaelibet humana actio potest impediri, et impedimentum tolli potest
per aliquam rationem humanam. Ergo in infinitum remanet quaerere de
impedimentis tollendis.
3. Praeterea, inquisitio scientiae demonstrativae non procedit in
infinitum, quia est devenire in aliqua principia per se nota, quae
omnimodam certitudinem habent. Sed talis certitudo non potest inveniri
in singularibus contingentibus, quae sunt variabilia et incerta. Ergo
inquisitio consilii procedit in infinitum.
Sed contra, nullus movetur ad id ad quod impossibile est quod
perveniat, ut dicitur in I de caelo. Sed infinitum impossibile est
transire. Si igitur inquisitio consilii sit infinita, nullus
consiliari inciperet. Quod patet esse falsum.
Respondeo dicendum quod inquisitio consilii est finita in actu ex
duplici parte, scilicet ex parte principii, et ex parte termini.
Accipitur enim in inquisitione consilii duplex principium. Unum
proprium, ex ipso genere operabilium, et hoc est finis, de quo non
est consilium, sed supponitur in consilio ut principium, ut dictum
est. Aliud quasi ex alio genere assumptum sicut et in scientiis
demonstrativis una scientia supponit aliqua ab alia, de quibus non
inquirit. Huiusmodi autem principia quae in inquisitione consilii
supponuntur, sunt quaecumque sunt per sensum accepta, utpote quod hoc
sit panis vel ferrum; et quaecumque sunt per aliquam scientiam
speculativam vel practicam in universali cognita, sicut quod moechari
est a Deo prohibitum, et quod homo non potest vivere nisi nutriatur
nutrimento convenienti. Et de istis non inquirit consiliator.
Terminus autem inquisitionis est id quod statim est in potestate nostra
ut faciamus. Sicut enim finis habet rationem principii, ita id quod
agitur propter finem, habet rationem conclusionis. Unde id quod primo
agendum occurrit, habet rationem ultimae conclusionis, ad quam
inquisitio terminatur. Nihil autem prohibet consilium potentia
infinitum esse, secundum quod in infinitum possunt aliqua occurrere
consilio inquirenda.
Ad primum ergo dicendum quod singularia non sunt infinita actu, sed in
potentia tantum.
Ad secundum dicendum quod, licet humana actio possit impediri, non
tamen semper habet impedimentum paratum. Et ideo non semper oportet
consiliari de impedimento tollendo.
Ad tertium dicendum quod in singularibus contingentibus potest aliquid
accipi certum, etsi non simpliciter, tamen ut nunc, prout assumitur
in operatione. Socratem enim sedere non est necessarium, sed eum
sedere, dum sedet, est necessarium. Et hoc per certitudinem accipi
potest.
|
|