|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod consentire pertineat
solum ad partem animae apprehensivam. Augustinus enim, XII de
Trin., consensum attribuit superiori rationi. Sed ratio nominat
apprehensivam virtutem. Ergo consentire pertinet ad apprehensivam
virtutem.
2. Praeterea, consentire est simul sentire. Sed sentire est
apprehensivae potentiae. Ergo et consentire.
3. Praeterea, sicut assentire dicit applicationem intellectus ad
aliquid, ita et consentire. Sed assentire pertinet ad intellectum,
qui est vis apprehensiva. Ergo et consentire ad vim apprehensivam
pertinet.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in II libro, quod si aliquis
iudicet, et non diligat, non est sententia, idest consensus. Sed
diligere ad appetitivam virtutem pertinet. Ergo et consensus.
Respondeo dicendum quod consentire importat applicationem sensus ad
aliquid. Est autem proprium sensus quod cognoscitivus est rerum
praesentium, vis enim imaginativa est apprehensiva similitudinum
corporalium, etiam rebus absentibus quarum sunt similitudines;
intellectus autem apprehensivus est universalium rationum, quas potest
apprehendere indifferenter et praesentibus et absentibus singularibus.
Et quia actus appetitivae virtutis est quaedam inclinatio ad rem
ipsam, secundum quandam similitudinem ipsa applicatio appetitivae
virtutis ad rem, secundum quod ei inhaeret, accipit nomen sensus,
quasi experientiam quandam sumens de re cui inhaeret, inquantum
complacet sibi in ea. Unde et Sap. I, dicitur, sentite de domino
in bonitate. Et secundum hoc, consentire est actus appetitivae
virtutis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur in III de anima,
voluntas in ratione est. Unde cum Augustinus attribuit consensum
rationi, accipit rationem secundum quod in ea includitur voluntas.
Ad secundum dicendum, quod sentire proprie dictum ad apprehensivam
potentiam pertinet, sed secundum similitudinem cuiusdam experientiae,
pertinet ad appetitivam, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod assentire est quasi ad aliud sentire, et sic
importat quandam distantiam ad id cui assentitur. Sed consentire est
simul sentire, et sic importat quandam coniunctionem ad id cui
consentitur. Et ideo voluntas, cuius est tendere ad ipsam rem, magis
proprie dicitur consentire, intellectus autem, cuius operatio non est
secundum motum ad rem, sed potius e converso, ut in primo dictum est,
magis proprie dicitur assentire, quamvis unum pro alio poni soleat.
Potest etiam dici quod intellectus assentit, inquantum a voluntate
movetur.
|
|