|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod consensus conveniat
brutis animalibus. Consensus enim importat determinationem appetitus
ad unum. Sed appetitus brutorum animalium sunt determinati ad unum.
Ergo consensus in brutis animalibus invenitur.
2. Praeterea, remoto priori, removetur posterius. Sed consensus
praecedit operis executionem. Si ergo in brutis non esset consensus,
non esset in eis operis executio. Quod patet esse falsum.
3. Praeterea, homines interdum consentire dicuntur in aliquid
agendum ex aliqua passione, puta concupiscentia vel ira. Sed bruta
animalia ex passione agunt. Ergo in eis est consensus.
Sed contra est quod Damascenus dicit quod post iudicium, homo
disponit et amat quod ex consilio iudicatum est, quod vocatur
sententia, idest consensus. Sed consilium non est in brutis
animalibus. Ergo nec consensus.
Respondeo dicendum quod consensus, proprie loquendo, non est in
brutis animalibus. Cuius ratio est quia consensus importat
applicationem appetitivi motus ad aliquid agendum. Eius autem est
applicare appetitivum motum ad aliquid agendum, in cuius potestate est
appetitivus motus, sicut tangere lapidem convenit quidem baculo, sed
applicare baculum ad tactum lapidis, est eius qui habet in potestate
movere baculum. Bruta autem animalia non habent in sui potestate
appetitivum motum, sed talis motus in eis est ex instinctu naturae.
Unde brutum animal appetit quidem, sed non applicat appetitivum motum
ad aliquid. Et propter hoc non proprie dicitur consentire, sed solum
rationalis natura, quae habet in potestate sua appetitivum motum, et
potest ipsum applicare vel non applicare ad hoc vel ad illud.
Ad primum ergo dicendum quod in brutis animalibus invenitur
determinatio appetitus ad aliquid passive tantum. Consensus vero
importat determinationem appetitus non solum passivam, sed magis
activam.
Ad secundum dicendum quod, remoto priori, removetur posterius quod
proprie ex eo tantum sequitur. Si autem aliquid ex pluribus sequi
possit, non propter hoc posterius removetur, uno priorum remoto,
sicut si induratio possit fieri et a calido et frigido (nam lateres
indurantur ab igne, et aqua congelata induratur ex frigore), non
oportet quod, remoto calore, removeatur induratio. Executio autem
operis non solum sequitur ex consensu, sed etiam ex impetuoso
appetitu, qualis est in brutis animalibus.
Ad tertium dicendum quod homines qui ex passione agunt, possunt
passionem non sequi. Non autem bruta animalia. Unde non est similis
ratio.
|
|