|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consensus sit de fine.
Quia propter quod unumquodque, illud magis. Sed his quae sunt ad
finem consentimus propter finem. Ergo fini consentimus magis.
2. Praeterea, actio intemperati est finis eius, sicut et actio
virtuosi est finis eius. Sed intemperatus consentit in proprium
actum. Ergo consensus potest esse de fine.
3. Praeterea, appetitus eorum quae sunt ad finem, est electio, ut
supra dictum est. Si igitur consensus esset solum de his quae sunt ad
finem, in nullo ab electione differre videretur. Quod patet esse
falsum per Damascenum, qui dicit quod post dispositionem, quam
vocaverat sententiam, fit electio. Non ergo consensus est solum de
his quae sunt ad finem.
Sed contra est quod Damascenus ibidem dicit, quod sententia, sive
consensus, est quando homo disponit et amat quod ex consilio iudicatum
est. Sed consilium non est nisi de his quae sunt ad finem. Ergo nec
consensus.
Respondeo dicendum quod consensus nominat applicationem appetitivi
motus ad aliquid praeexistens in potestate applicantis in ordine autem
agibilium, primo quidem oportet sumere apprehensionem finis; deinde
appetitum finis; deinde consilium de his quae sunt ad finem; deinde
appetitum eorum quae sunt ad finem. Appetitus autem in ultimum finem
tendit naturaliter, unde et applicatio motus appetitivi in finem
apprehensum, non habet rationem consensus, sed simplicis voluntatis.
De his autem quae sunt post ultimum finem, inquantum sunt ad finem,
sub consilio cadunt, et sic potest esse de eis consensus, inquantum
motus appetitivus applicatur ad id quod ex consilio iudicatum est.
Motus vero appetitivus in finem, non applicatur consilio, sed magis
consilium ipsi, quia consilium praesupponit appetitum finis. Sed
appetitus eorum quae sunt ad finem, praesupponit determinationem
consilii. Et ideo applicatio appetitivi motus ad determinationem
consilii, proprie est consensus. Unde, cum consilium non sit nisi de
his quae sunt ad finem, consensus, proprie loquendo, non est nisi de
his quae sunt ad finem.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut conclusiones scimus per
principia, horum tamen non est scientia, sed quod maius est, scilicet
intellectus; ita consentimus his quae sunt ad finem propter finem,
cuius tamen non est consensus, sed quod maius est, scilicet voluntas.
Ad secundum dicendum quod intemperatus habet pro fine delectationem
operis, propter quam consentit in opus, magis quam ipsam operationem.
Ad tertium dicendum quod electio addit supra consensum quandam
relationem respectu eius cui aliquid praeeligitur, et ideo post
consensum, adhuc remanet electio. Potest enim contingere quod per
consilium inveniantur plura ducentia ad finem, quorum dum quodlibet
placet, in quodlibet eorum consentitur, sed ex multis quae placent,
praeaccipimus unum eligendo. Sed si inveniatur unum solum quod
placeat, non differunt re consensus et electio, sed ratione tantum,
ut consensus dicatur secundum quod placet ad agendum; electio autem,
secundum quod praefertur his quae non placent.
|
|