|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consensus ad agendum non
semper pertineat ad superiorem rationem. Delectatio enim consequitur
operationem, et perficit eam, sicut decor iuventutem, sicut dicitur
in X Ethic. Sed consensus in delectationem pertinet ad inferiorem
rationem, ut dicit Augustinus in XII de Trin. Ergo consensus in
actum non pertinet ad solam superiorem rationem.
2. Praeterea, actio in quam consentimus, dicitur esse voluntaria.
Sed multarum potentiarum est producere actiones voluntarias. Ergo non
sola superior ratio consentit in actum.
3. Praeterea, superior ratio intendit aeternis inspiciendis ac
consulendis, ut Augustinus dicit in XII de Trin. Sed multoties
homo consentit in actum non propter rationes aeternas, sed propter
aliquas rationes temporales, vel etiam propter aliquas animae
passiones. Non ergo consentire in actum pertinet ad solam superiorem
rationem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XII de Trin., non potest
peccatum efficaciter perpetrandum mente decerni, nisi illa mentis
intentio penes quam summa potestas est membra in opus movendi vel ab
opere cohibendi, malae actioni cedat et serviat.
Respondeo dicendum quod finalis sententia semper pertinet ad eum qui
superior est, ad quem pertinet de aliis iudicare, quandiu enim
iudicandum restat quod proponitur, nondum datur finalis sententia.
Manifestum est autem quod superior ratio est quae habet de omnibus
iudicare, quia de sensibilibus per rationem iudicamus; de his vero
quae ad rationes humanas pertinent, iudicamus secundum rationes
divinas, quae pertinent ad rationem superiorem. Et ideo quandiu
incertum est an secundum rationes divinas resistatur vel non, nullum
iudicium rationis habet rationem finalis sententiae. Finalis autem
sententia de agendis est consensus in actum. Et ideo consensus in
actum pertinet ad rationem superiorem, secundum tamen quod in ratione
voluntas includitur, sicut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod consensus in delectationem operis pertinet
ad superiorem rationem, sicut et consensus in opus, sed consensus in
delectationem cogitationis, pertinet ad rationem inferiorem, sicut ad
ipsam pertinet cogitare. Et tamen de hoc ipso quod est cogitare vel
non cogitare, inquantum consideratur ut actio quaedam, habet iudicium
superior ratio, et similiter de delectatione consequente. Sed
inquantum accipitur ut ad actionem aliam ordinatum, sic pertinet ad
inferiorem rationem. Quod enim ad aliud ordinatur, ad inferiorem
artem vel potentiam pertinet quam finis ad quem ordinatur, unde ars
quae est de fine, architectonica, seu principalis, vocatur.
Ad secundum dicendum quod, quia actiones dicuntur voluntariae ex hoc
quod eis consentimus, non oportet quod consensus sit cuiuslibet
potentiae, sed voluntatis, a qua dicitur voluntarium; quae est in
ratione, sicut dictum est.
Ad tertium dicendum quod ratio superior dicitur consentire, non solum
quia secundum rationes aeternas semper moveat ad agendum; sed etiam
quia secundum rationes aeternas non dissentit.
|
|