|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod uti non sit actus
voluntatis. Dicit enim Augustinus, in I de Doctr. Christ.,
quod uti est id quod in usum venerit, ad aliud obtinendum referre.
Sed referre aliquid ad aliud est rationis, cuius est conferre et
ordinare. Ergo uti est actus rationis. Non ergo voluntatis.
2. Praeterea, Damascenus dicit quod homo impetum facit ad
operationem, et dicitur impetus, deinde utitur, et dicitur usus.
Sed operatio pertinet ad potentiam executivam. Actus autem voluntatis
non sequitur actum executivae potentiae, sed executio est ultimum.
Ergo usus non est actus voluntatis.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro octoginta trium
quaest., omnia quae facta sunt, in usum hominis facta sunt, quia
omnibus utitur iudicando ratio quae hominibus data est. Sed iudicare
de rebus a Deo creatis pertinet ad rationem speculativam; quae omnino
separata videtur a voluntate, quae est principium humanorum actuum.
Ergo uti non est actus voluntatis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in X de Trin., uti est
assumere aliquid in facultatem voluntatis.
Respondeo dicendum quod usus rei alicuius importat applicationem rei
illius ad aliquam operationem, unde et operatio ad quam applicamus rem
aliquam, dicitur usus eius; sicut equitare est usus equi, et
percutere est usus baculi. Ad operationem autem applicamus et
principia interiora agendi, scilicet ipsas potentias animae vel membra
corporis, ut intellectum ad intelligendum, et oculum ad videndum; et
etiam res exteriores, sicut baculum ad percutiendum. Sed manifestum
est quod res exteriores non applicamus ad aliquam operationem nisi per
principia intrinseca, quae sunt potentiae animae, aut habitus
potentiarum, aut organa, quae sunt corporis membra. Ostensum est
autem supra quod voluntas est quae movet potentias animae ad suos
actus; et hoc est applicare eas ad operationem. Unde manifestum est
quod uti primo et principaliter est voluntatis, tanquam primi
moventis; rationis autem tanquam dirigentis; sed aliarum potentiarum
tanquam exequentium, quae comparantur ad voluntatem, a qua applicantur
ad agendum, sicut instrumenta ad principale agens. Actio autem
proprie non attribuitur instrumento, sed principali agenti, sicut
aedificatio aedificatori, non autem instrumentis. Unde manifestum est
quod uti proprie est actus voluntatis.
Ad primum ergo dicendum quod ratio quidem in aliud refert, sed
voluntas tendit in id quod est in aliud relatum per rationem. Et
secundum hoc dicitur quod uti est referre aliquid in alterum.
Ad secundum dicendum quod Damascenus loquitur de usu, secundum quod
pertinet ad executivas potentias.
Ad tertium dicendum quod etiam ipsa ratio speculativa applicatur ad
opus intelligendi vel iudicandi, a voluntate. Et ideo intellectus
speculativus uti dicitur tanquam a voluntate motus, sicut aliae
executivae potentiae.
|
|