|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod uti conveniat brutis
animalibus. Frui enim est nobilius quam uti, quia, ut Augustinus
dicit in X de Trin., utimur eis quae ad aliud referimus, quo
fruendum est. Sed frui convenit brutis animalibus, ut supra dictum
est. Ergo multo magis convenit eis uti.
2. Praeterea, applicare membra ad agendum est uti membris. Sed
bruta animalia applicant membra ad aliquid agendum; sicut pedes ad
ambulandum, cornua ad percutiendum. Ergo brutis animalibus convenit
uti.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octoginta trium
quaest., uti aliqua re non potest nisi animal quod rationis est
particeps.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, uti est applicare aliquod
principium actionis ad actionem, sicut consentire est applicare motum
appetitivum ad aliquid appetendum, ut dictum est. Applicare autem
aliquid ad alterum non est nisi eius quod habet arbitrium super illud,
quod non est nisi eius qui scit referre aliquid in alterum, quod ad
rationem pertinet. Et ideo solum animal rationale et consentit, et
utitur.
Ad primum ergo dicendum quod frui importat absolutum motum appetitus in
appetibile, sed uti importat motum appetitus ad aliquid in ordine ad
alterum. Si ergo comparentur uti et frui quantum ad obiecta, sic frui
est nobilius quam uti, quia id quod est absolute appetibile, est
melius quam id quod est appetibile solum in ordine ad aliud. Sed si
comparentur quantum ad vim apprehensivam praecedentem, maior nobilitas
requiritur ex parte usus, quia ordinare aliquid in alterum est
rationis; absolute autem aliquid apprehendere potest etiam sensus.
Ad secundum dicendum quod animalia per sua membra aliquid agunt
instinctu naturae, non per hoc quod cognoscant ordinem membrorum ad
illas operationes. Unde non dicuntur proprie applicare membra ad
agendum, nec uti membris.
|
|