|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod usus praecedat
electionem. Post electionem enim nihil sequitur nisi executio. Sed
usus, cum pertineat ad voluntatem, praecedit executionem. Ergo
praecedit etiam electionem.
2. Praeterea, absolutum est ante relatum. Ergo minus relatum est
ante magis relatum. Sed electio importat duas relationes, unam eius
quod eligitur ad finem, aliam vero ad id cui praeeligitur, usus autem
importat solam relationem ad finem. Ergo usus est prior electione.
3. Praeterea, voluntas utitur aliis potentiis inquantum movet eas.
Sed voluntas movet etiam seipsam ut dictum est. Ergo etiam utitur
seipsa, applicando se ad agendum. Sed hoc facit cum consentit. Ergo
in ipso consensu est usus. Sed consensus praecedit electionem ut
dictum est. Ergo et usus.
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod voluntas post electionem
impetum facit ad operationem, et postea utitur. Ergo usus sequitur
electionem.
Respondeo dicendum quod voluntas duplicem habitudinem habet ad
volitum. Unam quidem, secundum quod volitum est quodammodo in
volente, per quandam proportionem vel ordinem ad volitum. Unde et res
quae naturaliter sunt proportionatae ad aliquem finem, dicuntur
appetere illum naturaliter. Sed sic habere finem, est imperfecte
habere ipsum. Omne autem imperfectum tendit in perfectionem. Et ideo
tam appetitus naturalis, quam voluntarius, tendit ut habeat ipsum
finem realiter, quod est perfecte habere ipsum. Et haec est secunda
habitudo voluntatis ad volitum. Volitum autem non solum est finis,
sed id quod est ad finem. Ultimum autem quod pertinet ad primam
habitudinem voluntatis, respectu eius quod est ad finem, est electio,
ibi enim completur proportio voluntatis, ut complete velit id quod est
ad finem. Sed usus iam pertinet ad secundam habitudinem voluntatis,
qua tendit ad consequendum rem volitam. Unde manifestum est quod usus
sequitur electionem, si tamen accipiatur usus, secundum quod voluntas
utitur executiva potentia movendo ipsam. Sed quia voluntas etiam
quodammodo rationem movet, et utitur ea, potest intelligi usus eius
quod est ad finem, secundum quod est in consideratione rationis
referentis ipsum in finem. Et hoc modo usus praecedit electionem.
Ad primum ergo dicendum quod ipsam executionem operis praecedit motio
qua voluntas movet ad exequendum, sequitur autem electionem. Et sic,
cum usus pertineat ad praedictam motionem voluntatis, medium est inter
electionem et executionem.
Ad secundum dicendum quod id quod est per essentiam suam relatum,
posterius est absoluto, sed id cui attribuuntur relationes, non
oportet quod sit posterius. Immo quanto causa est prior, tanto habet
relationem ad plures effectus.
Ad tertium dicendum quod electio praecedit usum, si referantur ad
idem. Nihil autem prohibet quod usus unius praecedat electionem
alterius. Et quia actus voluntatis reflectuntur supra seipsos, in
quolibet actu voluntatis potest accipi et consensus, et electio, et
usus, ut si dicatur quod voluntas consentit se eligere, et consentit
se consentire, et utitur se ad consentiendum et eligendum. Et semper
isti actus ordinati ad id quod est prius, sunt priores.
|
|