|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod membra corporis non
obediant rationi quantum ad actus suos. Constat enim quod membra
corporis magis distant a ratione quam vires animae vegetabilis. Sed
vires animae vegetabilis non obediunt rationi, ut dictum est. Ergo
multo minus membra corporis.
2. Praeterea, cor est principium motus animalis. Sed motus cordis
non subditur imperio rationis, dicit enim Gregorius Nyssenus quod
pulsativum non est persuasibile ratione. Ergo motus membrorum
corporalium non subiacet imperio rationis.
3. Praeterea, Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, quod motus
membrorum genitalium aliquando importunus est, nullo poscente,
aliquando autem destituit inhiantem, et cum in animo concupiscentia
ferveat, friget in corpore. Ergo motus membrorum non obediunt
rationi.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VIII Confess., imperat
animus ut moveatur manus, et tanta est facilitas, ut vix a servitio
discernatur imperium.
Respondeo dicendum quod membra corporis sunt organa quaedam potentiarum
animae. Unde eo modo quo potentiae animae se habent ad hoc quod
obediant rationi, hoc modo se habent etiam corporis membra. Quia
igitur vires sensitivae subduntur imperio rationis, non autem vires
naturales; ideo omnes motus membrorum quae moventur a potentiis
sensitivis, subduntur imperio rationis; motus autem membrorum qui
consequuntur vires naturales, non subduntur imperio rationis.
Ad primum ergo dicendum quod membra non movent seipsa, sed moventur
per potentias animae; quarum quaedam sunt rationi viciniores quam vires
animae vegetabilis.
Ad secundum dicendum quod in his quae ad intellectum et voluntatem
pertinent, primum invenitur id quod est secundum naturam, ex quo alia
derivantur, ut a cognitione principiorum naturaliter notorum, cognitio
conclusionum; et a voluntate finis naturaliter desiderati, derivatur
electio eorum quae sunt ad finem. Ita etiam in corporalibus motibus
principium est secundum naturam. Principium autem corporalis motus est
a motu cordis. Unde motus cordis est secundum naturam, et non
secundum voluntatem, consequitur enim sicut per se accidens vitam,
quae est ex unione animae et corporis. Sicut motus gravium et levium
consequitur formam substantialem ipsorum, unde et a generante moveri
dicuntur, secundum philosophum in VIII Physic. Et propter hoc
motus iste vitalis dicitur. Unde Gregorius Nyssenus dicit quod sicut
generativum et nutritivum non obedit rationi, ita nec pulsativum, quod
est vitale. Pulsativum autem appellat motum cordis, qui manifestatur
per venas pulsatiles.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit in XIV de Civ.
Dei, hoc quod motus genitalium membrorum rationi non obedit, est ex
poena peccati, ut scilicet anima suae inobedientiae ad Deum in illo
praecipue membro poenam inobedientiae patiatur, per quod peccatum
originale ad posteros traducitur. Sed quia per peccatum primi
parentis, ut infra dicetur, natura est sibi relicta, subtracto
supernaturali dono quod homini divinitus erat collatum; ideo
consideranda est ratio naturalis quare motus huiusmodi membrorum
specialiter rationi non obedit. Cuius causam assignat Aristoteles in
libro de causis motus animalium, dicens involuntarios esse motus cordis
et membri pudendi, quia scilicet ex aliqua apprehensione huiusmodi
membra commoventur, inquantum scilicet intellectus et phantasia
repraesentant aliqua ex quibus consequuntur passiones animae, ad quas
consequitur motus horum membrorum. Non tamen moventur secundum iussum
rationis aut intellectus, quia scilicet ad motum horum membrorum
requiritur aliqua alteratio naturalis, scilicet caliditatis et
frigiditatis, quae quidem alteratio non subiacet imperio rationis.
Specialiter autem hoc accidit in his duobus membris, quia utrumque
istorum membrorum est quasi quoddam animal separatum, inquantum est
principium vitae, principium autem est virtute totum. Cor enim
principium est sensuum, et ex membro genitali virtus exit seminalis,
quae est virtute totum animal. Et ideo habent proprios motus
naturaliter, quia principia oportet esse naturalia, ut dictum est.
|
|