|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod imperare non sit actus
rationis, sed voluntatis. Imperare enim est movere quoddam, dicit
enim Avicenna quod quadruplex est movens, scilicet perficiens,
disponens, imperans et consilians. Sed ad voluntatem pertinet movere
omnes alias vires animae, ut dictum est supra. Ergo imperare est
actus voluntatis.
2. Praeterea, sicut imperari pertinet ad id quod est subiectum, ita
imperare pertinere videtur ad id quod est maxime liberum. Sed radix
libertatis est maxime in voluntate. Ergo voluntatis est imperare.
3. Praeterea, ad imperium statim sequitur actus. Sed ad actum
rationis non statim sequitur actus, non enim qui iudicat aliquid esse
faciendum, statim illud operatur. Ergo imperare non est actus
rationis, sed voluntatis.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, et etiam philosophus
quod appetitivum obedit rationi. Ergo rationis est imperare.
Respondeo dicendum quod imperare est actus rationis, praesupposito
tamen actu voluntatis. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod,
quia actus voluntatis et rationis supra se invicem possunt ferri, prout
scilicet ratio ratiocinatur de volendo, et voluntas vult ratiocinari;
contingit actum voluntatis praeveniri ab actu rationis, et e converso.
Et quia virtus prioris actus remanet in actu sequenti, contingit
quandoque quod est aliquis actus voluntatis, secundum quod manet
virtute in ipso aliquid de actu rationis, ut dictum est de usu et de
electione; et e converso aliquis est actus rationis, secundum quod
virtute manet in ipso aliquid de actu voluntatis. Imperare autem est
quidem essentialiter actus rationis, imperans enim ordinat eum cui
imperat, ad aliquid agendum, intimando vel denuntiando; sic autem
ordinare per modum cuiusdam intimationis, est rationis. Sed ratio
potest aliquid intimare vel denuntiare dupliciter. Uno modo,
absolute, quae quidem intimatio exprimitur per verbum indicativi modi;
sicut si aliquis alicui dicat, hoc est tibi faciendum. Aliquando
autem ratio intimat aliquid alicui, movendo ipsum ad hoc, et talis
intimatio exprimitur per verbum imperativi modi; puta cum alicui
dicitur, fac hoc. Primum autem movens in viribus animae ad exercitium
actus, est voluntas, ut supra dictum est. Cum ergo secundum movens
non moveat nisi in virtute primi moventis, sequitur quod hoc ipsum quod
ratio movet imperando, sit ei ex virtute voluntatis. Unde relinquitur
quod imperare sit actus rationis, praesupposito actu voluntatis, in
cuius virtute ratio movet per imperium ad exercitium actus.
Ad primum ergo dicendum quod imperare non est movere quocumque modo,
sed cum quadam intimatione denuntiativa ad alterum. Quod est
rationis.
Ad secundum dicendum quod radix libertatis est voluntas sicut
subiectum, sed sicut causa, est ratio. Ex hoc enim voluntas libere
potest ad diversa ferri, quia ratio potest habere diversas conceptiones
boni. Et ideo philosophi definiunt liberum arbitrium quod est liberum
de ratione iudicium, quasi ratio sit causa libertatis.
Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod imperium non sit
actus rationis absolute, sed cum quadam motione, ut dictum est.
|
|