|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod imperare conveniat
brutis animalibus. Quia secundum Avicennam, virtus imperans motum
est appetitiva, et virtus exequens motum est in musculis et in nervis.
Sed utraque virtus est in brutis animalibus. Ergo imperium invenitur
in brutis animalibus.
2. Praeterea, de ratione servi est quod ei imperetur. Sed corpus
comparatur ad animam sicut servus ad dominum, sicut dicit philosophus
in I Polit. Ergo corpori imperatur ab anima, etiam in brutis, quae
sunt composita ex anima et corpore.
3. Praeterea, per imperium homo facit impetum ad opus. Sed impetus
in opus invenitur in brutis animalibus, ut Damascenus dicit. Ergo in
brutis animalibus invenitur imperium.
Sed contra, imperium est actus rationis, ut dictum est. Sed in
brutis non est ratio. Ergo neque imperium.
Respondeo dicendum quod imperare nihil aliud est quam ordinare aliquem
ad aliquid agendum, cum quadam intimativa motione. Ordinare autem est
proprius actus rationis. Unde impossibile est quod in brutis
animalibus, in quibus non est ratio, sit aliquo modo imperium.
Ad primum ergo dicendum quod vis appetitiva dicitur imperare motum,
inquantum movet rationem imperantem. Sed hoc est solum in hominibus.
In brutis autem animalibus virtus appetitiva non est proprie
imperativa, nisi imperativum sumatur large pro motivo.
Ad secundum dicendum quod in brutis animalibus corpus quidem habet unde
obediat, sed anima non habet unde imperet, quia non habet unde
ordinet. Et ideo non est ibi ratio imperantis et imperati; sed solum
moventis et moti.
Ad tertium dicendum quod aliter invenitur impetus ad opus in brutis
animalibus, et aliter in hominibus. Homines enim faciunt impetum ad
opus per ordinationem rationis, unde habet in eis impetus rationem
imperii. In brutis autem fit impetus ad opus per instinctum naturae,
quia scilicet appetitus eorum statim apprehenso convenienti vel
inconvenienti, naturaliter movetur ad prosecutionem vel fugam. Unde
ordinantur ab alio ad agendum, non autem ipsa seipsa ordinant ad
actionem. Et ideo in eis est impetus, sed non imperium.
|
|