|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod usus praecedat
imperium. Imperium enim est actus rationis praesupponens actum
voluntatis, ut supra dictum est. Sed usus est actus voluntatis, ut
supra dictum est. Ergo usus praecedit imperium.
2. Praeterea, imperium est aliquid eorum quae ad finem ordinantur.
Eorum autem quae sunt ad finem, est usus. Ergo videtur quod usus sit
prius quam imperium.
3. Praeterea, omnis actus potentiae motae a voluntate, usus
dicitur, quia voluntas utitur aliis potentiis, ut supra dictum est.
Sed imperium est actus rationis prout mota est a voluntate, sicut
dictum est. Ergo imperium est quidam usus. Commune autem est prius
proprio. Ergo usus est prius quam imperium.
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod impetus ad operationem
praecedit usum. Sed impetus ad operationem fit per imperium. Ergo
imperium praecedit usum.
Respondeo dicendum quod usus eius quod est ad finem, secundum quod est
in ratione referente ipsum in finem, praecedit electionem, ut supra
dictum est. Unde multo magis praecedit imperium. Sed usus eius quod
est ad finem, secundum quod subditur potentiae executivae, sequitur
imperium, eo quod usus utentis coniunctus est cum actu eius quo quis
utitur; non enim utitur aliquis baculo, antequam aliquo modo per
baculum operetur. Imperium autem non est simul cum actu eius cui
imperatur, sed naturaliter prius est imperium quam imperio obediatur,
et aliquando etiam est prius tempore. Unde manifestum est quod
imperium est prius quam usus.
Ad primum ergo dicendum quod non omnis actus voluntatis praecedit hunc
actum rationis qui est imperium, sed aliquis praecedit, scilicet
electio; et aliquis sequitur, scilicet usus. Quia post
determinationem consilii, quae est iudicium rationis, voluntas
eligit; et post electionem, ratio imperat ei per quod agendum est quod
eligitur; et tunc demum voluntas alicuius incipit uti, exequendo
imperium rationis; quandoque quidem voluntas alterius, cum aliquis
imperat alteri; quandoque autem voluntas ipsius imperantis, cum
aliquis imperat sibi ipsi.
Ad secundum dicendum quod, sicut actus sunt praevii potentiis, ita
obiecta actibus. Obiectum autem usus est id quod est ad finem. Ex
hoc ergo quod ipsum imperium est ad finem, magis potest concludi quod
imperium sit prius usu, quam quod sit posterius.
Ad tertium dicendum quod, sicut actus voluntatis utentis ratione ad
imperandum, praecedit ipsum imperium; ita etiam potest dici quod et
istum usum voluntatis praecedit aliquod imperium rationis, eo quod
actus harum potentiarum supra seipsos invicem reflectuntur.
|
|