|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus imperatus non sit
unus actus cum ipso imperio. Diversarum enim potentiarum diversi sunt
actus. Sed alterius potentiae est actus imperatus, et alterius ipsum
imperium, quia alia est potentia quae imperat, et alia cui imperatur.
Ergo non est idem actus imperatus cum imperio.
2. Praeterea, quaecumque possunt ab invicem separari, sunt
diversa, nihil enim separatur a seipso. Sed aliquando actus imperatus
separatur ab imperio, praecedit enim quandoque imperium, et non
sequitur actus imperatus. Ergo alius actus est imperium ab actu
imperato.
3. Praeterea, quaecumque se habent secundum prius et posterius,
sunt diversa. Sed imperium naturaliter praecedit actum imperatum.
Ergo sunt diversa.
Sed contra est quod philosophus dicit, quod ubi est unum propter
alterum, ibi est unum tantum. Sed actus imperatus non est nisi
propter imperium. Ergo sunt unum.
Respondeo dicendum quod nihil prohibet aliqua esse secundum quid
multa, et secundum quid unum. Quinimmo omnia multa sunt secundum
aliquid unum, ut Dionysius dicit, ult. cap. de Div. Nom. Est
tamen differentia attendenda in hoc, quod quaedam sunt simpliciter
multa, et secundum quid unum, quaedam vero e converso. Unum autem
hoc modo dicitur sicut et ens. Ens autem simpliciter est substantia,
sed ens secundum quid est accidens, vel etiam ens rationis. Et ideo
quaecumque sunt unum secundum substantiam, sunt unum simpliciter, et
multa secundum quid. Sicut totum in genere substantiae, compositum ex
suis partibus vel integralibus vel essentialibus, est unum
simpliciter, nam totum est ens et substantia simpliciter, partes vero
sunt entia et substantiae in toto. Quae vero sunt diversa secundum
substantiam, et unum secundum accidens, sunt diversa simpliciter, et
unum secundum quid, sicut multi homines sunt unus populus, et multi
lapides sunt unus acervus; quae est unitas compositionis, aut
ordinis. Similiter etiam multa individua, quae sunt unum genere vel
specie, sunt simpliciter multa, et secundum quid unum, nam esse unum
genere vel specie, est esse unum secundum rationem. Sicut autem in
genere rerum naturalium, aliquod totum componitur ex materia et forma,
ut homo ex anima et corpore, qui est unum ens naturale, licet habeat
multitudinem partium; ita etiam in actibus humanis, actus inferioris
potentiae materialiter se habet ad actum superioris, inquantum inferior
potentia agit in virtute superioris moventis ipsam, sic enim et actus
moventis primi formaliter se habet ad actum instrumenti. Unde patet
quod imperium et actus imperatus sunt unus actus humanus, sicut quoddam
totum est unum, sed est secundum partes multa.
Ad primum ergo dicendum quod, si essent potentiae diversae ad invicem
non ordinatae, actus earum essent simpliciter diversi. Sed quando una
potentia est movens alteram, tunc actus earum sunt quodammodo unus,
nam idem est actus moventis et moti, ut dicitur in III Physic.
Ad secundum dicendum quod ex hoc quod imperium et actus imperatus
possunt ab invicem separari, habetur quod sunt multa partibus. Nam
partes hominis possunt ab invicem separari, quae tamen sunt unum toto.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet in his quae sunt multa partibus
et unum toto, unum esse prius alio. Sicut anima quodammodo est prius
corpore, et cor est prius aliis membris.
|
|