|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod actus voluntatis non sit
imperatus. Dicit enim Augustinus, in VIII Confess., imperat
animus ut velit animus, nec tamen facit. Velle autem est actus
voluntatis. Ergo actus voluntatis non imperatur.
2. Praeterea, ei convenit imperari, cui convenit imperium
intelligere. Sed voluntatis non est intelligere imperium, differt
enim voluntas ab intellectu, cuius est intelligere. Ergo actus
voluntatis non imperatur.
3. Praeterea, si aliquis actus voluntatis imperatur, pari ratione
omnes imperantur. Sed si omnes actus voluntatis imperantur, necesse
est in infinitum procedere, quia actus voluntatis praecedit actum
imperantis rationis, ut dictum est; qui voluntatis actus si iterum
imperatur, illud iterum imperium praecedet alius rationis actus, et
sic in infinitum. Hoc autem est inconveniens, quod procedatur in
infinitum. Non ergo actus voluntatis imperatur.
Sed contra, omne quod est in potestate nostra, subiacet imperio
nostro. Sed actus voluntatis sunt maxime in potestate nostra, nam
omnes actus nostri intantum dicuntur in potestate nostra esse,
inquantum voluntarii sunt. Ergo actus voluntatis imperantur a nobis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, imperium nihil aliud est
quam actus rationis ordinantis, cum quadam motione, aliquid ad
agendum. Manifestum est autem quod ratio potest ordinare de actu
voluntatis, sicut enim potest iudicare quod bonum sit aliquid velle,
ita potest ordinare imperando quod homo velit. Ex quo patet quod actus
voluntatis potest esse imperatus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus ibidem dicit,
animus, quando perfecte imperat sibi ut velit, tunc iam vult, sed
quod aliquando imperet et non velit, hoc contingit ex hoc quod non
perfecte imperat. Imperfectum autem imperium contingit ex hoc, quod
ratio ex diversis partibus movetur ad imperandum vel non imperandum,
unde fluctuat inter duo, et non perfecte imperat.
Ad secundum dicendum quod, sicut in membris corporalibus quodlibet
membrum operatur non sibi soli, sed toti corpori, ut oculus videt toti
corpori; ita etiam est in potentiis animae. Nam intellectus
intelligit non solum sibi, sed omnibus potentiis; et voluntas vult non
solum sibi, sed omnibus potentiis. Et ideo homo imperat sibi ipsi
actum voluntatis, inquantum est intelligens et volens.
Ad tertium dicendum quod, cum imperium sit actus rationis, ille actus
imperatur, qui rationi subditur. Primus autem voluntatis actus non
est ex rationis ordinatione, sed ex instinctu naturae, aut superioris
causae, ut supra dictum est. Et ideo non oportet quod in infinitum
procedatur.
|
|