|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod actus rationis non possit
esse imperatus. Inconveniens enim videtur quod aliquid imperet sibi
ipsi. Sed ratio est quae imperat, ut supra dictum est. Ergo
rationis actus non imperatur.
2. Praeterea, id quod est per essentiam, diversum est ab eo quod
est per participationem. Sed potentia cuius actus imperatur a
ratione, est ratio per participationem, ut dicitur in I Ethic.
Ergo illius potentiae actus non imperatur, quae est ratio per
essentiam.
3. Praeterea, ille actus imperatur, qui est in potestate nostra.
Sed cognoscere et iudicare verum, quod est actus rationis, non est
semper in potestate nostra. Non ergo actus rationis potest esse
imperatus.
Sed contra, id quod libero arbitrio agimus, nostro imperio agi
potest. Sed actus rationis exercentur per liberum arbitrium, dicit
enim Damascenus quod libero arbitrio homo exquirit, et scrutatur, et
iudicat, et disponit. Ergo actus rationis possunt esse imperati.
Respondeo dicendum quod, quia ratio supra seipsam reflectitur, sicut
ordinat de actibus aliarum potentiarum, ita etiam potest ordinare de
actu suo. Unde etiam actus suus potest esse imperatus. Sed
attendendum est quod actus rationis potest considerari dupliciter. Uno
modo, quantum ad exercitium actus. Et sic actus rationis semper
imperari potest, sicut cum indicitur alicui quod attendat, et ratione
utatur. Alio modo, quantum ad obiectum, respectu cuius, duo actus
rationis attenduntur. Primo quidem, ut veritatem circa aliquid
apprehendat. Et hoc non est in potestate nostra, hoc enim contingit
per virtutem alicuius luminis, vel naturalis vel supernaturalis. Et
ideo quantum ad hoc, actus rationis non est in potestate nostra, nec
imperari potest. Alius autem actus rationis est, dum his quae
apprehendit assentit. Si igitur fuerint talia apprehensa, quibus
naturaliter intellectus assentiat, sicut prima principia, assensus
talium vel dissensus non est in potestate nostra, sed in ordine
naturae, et ideo, proprie loquendo, nec imperio subiacet. Sunt
autem quaedam apprehensa, quae non adeo convincunt intellectum, quin
possit assentire vel dissentire, vel saltem assensum vel dissensum
suspendere, propter aliquam causam, et in talibus assensus ipse vel
dissensus in potestate nostra est, et sub imperio cadit.
Ad primum ergo dicendum quod ratio hoc modo imperat sibi ipsi, sicut
et voluntas movet seipsam, ut supra dictum est, inquantum scilicet
utraque potentia reflectitur supra suum actum, et ex uno in aliud
tendit.
Ad secundum dicendum quod, propter diversitatem obiectorum quae actui
rationis subduntur, nihil prohibet rationem seipsam participare, sicut
in cognitione conclusionum participatur cognitio principiorum.
Ad tertium patet responsio ex dictis.
|
|