|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod actus sensitivi
appetitus non sit imperatus. Dicit enim apostolus, Rom. VII,
non enim quod volo bonum, hoc ago, et Glossa exponit quod homo vult
non concupiscere, et tamen concupiscit. Sed concupiscere est actus
appetitus sensitivi. Ergo actus appetitus sensitivi non subditur
imperio nostro.
2. Praeterea, materia corporalis soli Deo obedit, quantum ad
transmutationem formalem, ut in primo habitum est. Sed actus
appetitus sensitivi habet quandam formalem transmutationem corporis,
scilicet calorem vel frigus. Ergo actus appetitus sensitivi non
subditur imperio humano.
3. Praeterea, proprium motivum appetitus sensitivi est apprehensum
secundum sensum vel imaginationem. Sed non est in potestate nostra
semper quod aliquid apprehendamus sensu vel imaginatione. Ergo actus
appetitus sensitivi non subiacet imperio nostro.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod obediens rationi
dividitur in duo, in desiderativum et irascitivum, quae pertinent ad
appetitum sensitivum. Ergo actus appetitus sensitivi subiacet imperio
rationis.
Respondeo dicendum quod secundum hoc aliquis actus imperio nostro
subiacet, prout est in potestate nostra, ut supra dictum est. Et
ideo ad intelligendum qualiter actus appetitus sensitivi subdatur
imperio rationis, oportet considerare qualiter sit in potestate
nostra. Est autem sciendum quod appetitus sensitivus in hoc differt ab
appetitu intellectivo, qui dicitur voluntas, quod appetitus sensitivus
est virtus organi corporalis, non autem voluntas. Omnis autem actus
virtutis utentis organo corporali, dependet non solum ex potentia
animae, sed etiam ex corporalis organi dispositione, sicut visio ex
potentia visiva, et qualitate oculi, per quam iuvatur vel impeditur.
Unde et actus appetitus sensitivi non solum dependet ex vi appetitiva,
sed etiam ex dispositione corporis. Illud autem quod est ex parte
potentiae animae, sequitur apprehensionem. Apprehensio autem
imaginationis, cum sit particularis, regulatur ab apprehensione
rationis, quae est universalis, sicut virtus activa particularis a
virtute activa universali. Et ideo ex ista parte, actus appetitus
sensitivi subiacet imperio rationis. Qualitas autem et dispositio
corporis non subiacet imperio rationis. Et ideo ex hac parte,
impeditur quin motus sensitivi appetitus totaliter subdatur imperio
rationis. Contingit etiam quandoque quod motus appetitus sensitivi
subito concitatur ad apprehensionem imaginationis vel sensus. Et tunc
ille motus est praeter imperium rationis, quamvis potuisset impediri a
ratione, si praevidisset. Unde philosophus dicit, in I Polit.,
quod ratio praeest irascibili et concupiscibili non principatu
despotico, qui est domini ad servum; sed principatu politico aut
regali, qui est ad liberos, qui non totaliter subduntur imperio.
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod homo vult non concupiscere, et
tamen concupiscit, contingit ex dispositione corporis, per quam
impeditur appetitus sensitivus ne totaliter sequatur imperium rationis.
Unde et apostolus ibidem subdit, video aliam legem in membris meis,
repugnantem legi mentis meae. Hoc etiam contingit propter subitum
motum concupiscentiae, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod qualitas corporalis dupliciter se habet ad
actum appetitus sensitivi. Uno modo, ut praecedens, prout aliquis
est aliqualiter dispositus secundum corpus, ad hanc vel illam
passionem. Alio modo, ut consequens, sicut cum ex ira aliquis
incalescit. Qualitas igitur praecedens non subiacet imperio rationis,
quia vel est ex natura, vel ex aliqua praecedenti motione, quae non
statim quiescere potest. Sed qualitas consequens sequitur imperium
rationis, quia sequitur motum localem cordis, quod diversimode movetur
secundum diversos actus sensitivi appetitus.
Ad tertium dicendum quod, quia ad apprehensionem sensus requiritur
sensibile exterius, non est in potestate nostra apprehendere aliquid
sensu, nisi sensibili praesente; cuius praesentia non semper est in
potestate nostra. Tunc enim homo potest uti sensu cum voluerit, nisi
sit impedimentum ex parte organi. Apprehensio autem imaginationis
subiacet ordinationi rationis, secundum modum virtutis vel debilitatis
imaginativae potentiae. Quod enim homo non possit imaginari quae ratio
considerat, contingit vel ex hoc quod non sunt imaginabilia, sicut
incorporalia; vel propter debilitatem virtutis imaginativae, quae est
ex aliqua indispositione organi.
|
|