|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod actus vegetabilis animae
imperio rationis subdantur. Vires enim sensitivae nobiliores sunt
viribus animae vegetabilis. Sed vires animae sensitivae subduntur
imperio rationis. Ergo multo magis vires animae vegetabilis.
2. Praeterea, homo dicitur minor mundus, quia sic est anima in
corpore, sicut Deus in mundo. Sed Deus sic est in mundo, quod
omnia quae sunt in mundo, obediunt eius imperio. Ergo et omnia quae
sunt in homine, obediunt imperio rationis, etiam vires vegetabilis
animae.
3. Praeterea, laus et vituperium non contingit nisi in actibus qui
subduntur imperio rationis. Sed in actibus nutritivae et generativae
potentiae, contingit esse laudem et vituperium, et virtutem et
vitium, sicut patet in gula et luxuria, et virtutibus oppositis.
Ergo actus harum potentiarum subduntur imperio rationis.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod id quod non
persuadetur a ratione, est nutritivum et generativum.
Respondeo dicendum quod actuum quidam procedunt ex appetitu naturali,
quidam autem ex appetitu animali vel intellectuali, omne enim agens
aliquo modo appetit finem. Appetitus autem naturalis non consequitur
aliquam apprehensionem, sicut sequitur appetitus animalis et
intellectualis. Ratio autem imperat per modum apprehensivae virtutis.
Et ideo actus illi qui procedunt ab appetitu intellectivo vel animali,
possunt a ratione imperari, non autem actus illi qui procedunt ex
appetitu naturali. Huiusmodi autem sunt actus vegetabilis animae,
unde Gregorius Nyssenus dicit quod vocatur naturale quod generativum
et nutritivum. Et propter hoc, actus vegetabilis animae non subduntur
imperio rationis.
Ad primum ergo dicendum quod, quanto aliquis actus est immaterialior,
tanto est nobilior, et magis subditus imperio rationis. Unde ex hoc
ipso quod vires animae vegetabilis non obediunt rationi, apparet has
vires infimas esse.
Ad secundum dicendum quod similitudo attenditur quantum ad aliquid,
quia scilicet, sicut Deus movet mundum, ita anima movet corpus. Non
autem quantum ad omnia, non enim anima creavit corpus ex nihilo, sicut
Deus mundum; propter quod totaliter subditur eius imperio.
Ad tertium dicendum quod virtus et vitium, laus et vituperium, non
debentur ipsis actibus nutritivae vel generativae potentiae, qui sunt
digestio et formatio corporis humani; sed actibus sensitivae partis
ordinatis ad actus generativae vel nutritivae; puta in concupiscendo
delectationem cibi et venereorum, et utendo, secundum quod oportet,
vel non secundum quod oportet.
|
|