|
Post hoc considerandum est de bonitate et malitia humanorum actuum.
Et primo, quomodo actio humana sit bona vel mala; secundo, de his
quae consequuntur ad bonitatem vel malitiam humanorum actuum, puta
meritum vel demeritum, peccatum et culpa. Circa primum occurrit
triplex consideratio, prima est de bonitate et malitia humanorum actuum
in generali; secunda, de bonitate et malitia interiorum actuum;
tertia, de bonitate et malitia exteriorum actuum. Circa primum
quaeruntur undecim. Primo, utrum omnis actio sit bona, vel aliqua
sit mala. Secundo, utrum actio hominis habeat quod sit bona vel
mala, ex obiecto. Tertio, utrum hoc habeat ex circumstantia.
Quarto, utrum hoc habeat ex fine. Quinto, utrum aliqua actio
hominis sit bona vel mala in sua specie. Sexto, utrum actus habeat
speciem boni vel mali ex fine. Septimo, utrum species quae est ex
fine, contineatur sub specie quae est ex obiecto, sicut sub genere,
aut e converso. Octavo, utrum sit aliquis actus indifferens secundum
suam speciem. Nono, utrum aliquis actus sit indifferens secundum
individuum. Decimo, utrum aliqua circumstantia constituat actum
moralem in specie boni vel mali. Undecimo, utrum omnis circumstantia
augens bonitatem vel malitiam, constituat actum moralem in specie boni
vel mali.
|
|