|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod aliquis actus secundum
individuum sit indifferens. Nulla enim species est quae sub se non
contineat vel continere possit aliquod individuum. Sed aliquis actus
est indifferens secundum suam speciem, ut dictum est. Ergo aliquis
actus individualis potest esse indifferens.
2. Praeterea, ex individualibus actibus causantur habitus conformes
ipsis, ut dicitur in II Ethic. Sed aliquis habitus est
indifferens. Dicit enim philosophus, in IV Ethic., de
quibusdam, sicut de placidis et prodigis, quod non sunt mali, et
tamen constat quod non sunt boni, cum recedant a virtute, et sic sunt
indifferentes secundum habitum. Ergo aliqui actus individuales sunt
indifferentes.
3. Praeterea, bonum morale pertinet ad virtutem, malum autem morale
pertinet ad vitium. Sed contingit quandoque quod homo actum qui ex
specie sua est indifferens, non ordinat ad aliquem finem vel vitii vel
virtutis. Ergo contingit aliquem actum individualem esse
indifferentem.
Sed contra est quod Gregorius dicit in quadam homilia, otiosum verbum
est quod utilitate rectitudinis, aut ratione iustae necessitatis aut
piae utilitatis, caret. Sed verbum otiosum est malum, quia de eo
reddent homines rationem in die iudicii, ut dicitur Matth. XII.
Si autem non caret ratione iustae necessitatis aut piae utilitatis,
est bonum. Ergo omne verbum aut est bonum aut malum. Pari ergo
ratione, et quilibet alius actus vel est bonus vel malus. Nullus ergo
individualis actus est indifferens.
Respondeo dicendum quod contingit quandoque aliquem actum esse
indifferentem secundum speciem, qui tamen est bonus vel malus in
individuo consideratus. Et hoc ideo, quia actus moralis, sicut
dictum est, non solum habet bonitatem ex obiecto, a quo habet
speciem; sed etiam ex circumstantiis, quae sunt quasi quaedam
accidentia; sicut aliquid convenit individuo hominis secundum
accidentia individualia, quod non convenit homini secundum rationem
speciei. Et oportet quod quilibet individualis actus habeat aliquam
circumstantiam per quam trahatur ad bonum vel malum, ad minus ex parte
intentionis finis. Cum enim rationis sit ordinare, actus a ratione
deliberativa procedens, si non sit ad debitum finem ordinatus, ex hoc
ipso repugnat rationi, et habet rationem mali. Si vero ordinetur ad
debitum finem, convenit cum ordine rationis, unde habet rationem
boni. Necesse est autem quod vel ordinetur, vel non ordinetur ad
debitum finem. Unde necesse est omnem actum hominis a deliberativa
ratione procedentem, in individuo consideratum, bonum esse vel malum.
Si autem non procedit a ratione deliberativa, sed ex quadam
imaginatione, sicut cum aliquis fricat barbam, vel movet manum aut
pedem; talis actus non est, proprie loquendo, moralis vel humanus;
cum hoc habeat actus a ratione. Et sic erit indifferens, quasi extra
genus moralium actuum existens.
Ad primum ergo dicendum quod aliquem actum esse indifferentem secundum
suam speciem, potest esse multipliciter. Uno modo, sic quod ex sua
specie debeatur ei quod sit indifferens. Et sic procedit ratio. Sed
tamen isto modo nullus actus ex sua specie est indifferens, non enim
est aliquod obiectum humani actus, quod non possit ordinari vel ad
bonum vel ad malum, per finem vel circumstantiam. Alio modo potest
dici indifferens ex sua specie, quia non habet ex sua specie quod sit
bonus vel malus. Unde per aliquid aliud potest fieri bonus vel malus.
Sicut homo non habet ex sua specie quod sit albus vel niger, nec tamen
habet ex sua specie quod non sit albus aut niger, potest enim albedo
vel nigredo supervenire homini aliunde quam a principiis speciei.
Ad secundum dicendum quod philosophus dicit illum esse malum proprie,
qui est aliis hominibus nocivus. Et secundum hoc, dicit prodigum non
esse malum, quia nulli alteri nocet nisi sibi ipsi. Et similiter de
omnibus aliis qui non sunt proximis nocivi. Nos autem hic dicimus
malum communiter omne quod est rationi rectae repugnans. Et secundum
hoc, omnis individualis actus est bonus vel malus, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod omnis finis a ratione deliberativa intentus,
pertinet ad bonum alicuius virtutis, vel ad malum alicuius vitii. Nam
hoc ipsum quod aliquis agit ordinate ad sustentationem vel quietem sui
corporis, ad bonum virtutis ordinatur in eo qui corpus suum ordinat ad
bonum virtutis. Et idem patet in aliis.
|
|