|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod circumstantia non possit
constituere aliquam speciem boni vel mali actus. Species enim actus
est ex obiecto. Sed circumstantiae differunt ab obiecto. Ergo
circumstantiae non dant speciem actus.
2. Praeterea, circumstantiae comparantur ad actum moralem sicut
accidentia eius, ut dictum est. Sed accidens non constituit speciem.
Ergo circumstantia non constituit aliquam speciem boni vel mali.
3. Praeterea, unius rei non sunt plures species. Unius autem actus
sunt plures circumstantiae. Ergo circumstantia non constituit actum
moralem in aliqua specie boni vel mali.
Sed contra, locus est circumstantia quaedam. Sed locus constituit
actum moralem in quadam specie mali, furari enim aliquid de loco sacro
est sacrilegium. Ergo circumstantia constituit actum moralem in aliqua
specie boni vel mali.
Respondeo dicendum quod, sicut species rerum naturalium constituuntur
ex naturalibus formis, ita species moralium actuum constituuntur ex
formis prout sunt a ratione conceptae, sicut ex supradictis patet.
Quia vero natura determinata est ad unum, nec potest esse processus
naturae in infinitum, necesse est pervenire ad aliquam ultimam formam,
ex qua sumatur differentia specifica, post quam alia differentia
specifica esse non possit. Et inde est quod in rebus naturalibus, id
quod est accidens alicui rei, non potest accipi ut differentia
constituens speciem. Sed processus rationis non est determinatus ad
aliquid unum, sed quolibet dato, potest ulterius procedere. Et ideo
quod in uno actu accipitur ut circumstantia superaddita obiecto quod
determinat speciem actus, potest iterum accipi a ratione ordinante ut
principalis conditio obiecti determinantis speciem actus. Sicut
tollere alienum habet speciem ex ratione alieni, ex hoc enim
constituitur in specie furti, et si consideretur super hoc ratio loci
vel temporis, se habebit in ratione circumstantiae. Sed quia ratio
etiam de loco vel de tempore, et aliis huiusmodi, ordinare potest;
contingit conditionem loci circa obiectum accipi ut contrariam ordini
rationis; puta quod ratio ordinat non esse iniuriam faciendam loco
sacro. Unde tollere aliquid alienum de loco sacro addit specialem
repugnantiam ad ordinem rationis. Et ideo locus, qui prius
considerabatur ut circumstantia, nunc consideratur ut principalis
conditio obiecti rationi repugnans. Et per hunc modum, quandocumque
aliqua circumstantia respicit specialem ordinem rationis vel pro vel
contra, oportet quod circumstantia det speciem actui morali vel bono
vel malo.
Ad primum ergo dicendum quod circumstantia secundum quod dat speciem
actui, consideratur ut quaedam conditio obiecti, sicut dictum est, et
quasi quaedam specifica differentia eius.
Ad secundum dicendum quod circumstantia manens in ratione
circumstantiae, cum habeat rationem accidentis, non dat speciem, sed
inquantum mutatur in principalem conditionem obiecti, secundum hoc dat
speciem.
Ad tertium dicendum quod non omnis circumstantia constituit actum
moralem in aliqua specie boni vel mali, cum non quaelibet circumstantia
importet aliquam consonantiam vel dissonantiam ad rationem. Unde non
oportet, licet sint multae circumstantiae unius actus, quod unus actus
sit in pluribus speciebus. Licet etiam non sit inconveniens quod unus
actus moralis sit in pluribus speciebus moris etiam disparatis, ut
dictum est.
|
|