|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod omnis circumstantia
pertinens ad bonitatem vel malitiam, det speciem actui. Bonum enim et
malum sunt differentiae specificae moralium actuum. Quod ergo facit
differentiam in bonitate vel malitia moralis actus, facit differre
secundum differentiam specificam, quod est differre secundum speciem.
Sed id quod addit in bonitate vel malitia actus, facit differre
secundum bonitatem et malitiam. Ergo facit differre secundum speciem.
Ergo omnis circumstantia addens in bonitate vel malitia actus,
constituit speciem.
2. Praeterea, aut circumstantia adveniens habet in se aliquam
rationem bonitatis vel malitiae, aut non. Si non, non potest addere
in bonitate vel malitia actus, quia quod non est bonum, non potest
facere maius bonum; et quod non est malum, non potest facere maius
malum. Si autem habet in se rationem bonitatis vel malitiae, ex hoc
ipso habet quandam speciem boni vel mali. Ergo omnis circumstantia
augens bonitatem vel malitiam, constituit novam speciem boni vel mali.
3. Praeterea, secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom.,
malum causatur ex singularibus defectibus. Quaelibet autem
circumstantia aggravans malitiam, habet specialem defectum. Ergo
quaelibet circumstantia addit novam speciem peccati. Et eadem
ratione, quaelibet augens bonitatem, videtur addere novam speciem
boni, sicut quaelibet unitas addita numero, facit novam speciem
numeri; bonum enim consistit in numero, pondere et mensura.
Sed contra, magis et minus non diversificant speciem. Sed magis et
minus est circumstantia addens in bonitate vel malitia. Ergo non omnis
circumstantia addens in bonitate vel malitia, constituit actum moralem
in specie boni vel mali.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, circumstantia dat speciem
boni vel mali actui morali, inquantum respicit specialem ordinem
rationis. Contingit autem quandoque quod circumstantia non respicit
ordinem rationis in bono vel malo, nisi praesupposita alia
circumstantia, a qua actus moralis habet speciem boni vel mali. Sicut
tollere aliquid in magna quantitate vel parva, non respicit ordinem
rationis in bono vel malo, nisi praesupposita aliqua alia conditione,
per quam actus habeat malitiam vel bonitatem, puta hoc quod est esse
alienum, quod repugnat rationi. Unde tollere alienum in magna vel
parva quantitate, non diversificat speciem peccati. Tamen potest
aggravare vel diminuere peccatum. Et similiter est in aliis malis vel
bonis. Unde non omnis circumstantia addens in bonitate vel malitia,
variat speciem moralis actus.
Ad primum ergo dicendum quod in his quae intenduntur et remittuntur,
differentia intensionis et remissionis non diversificat speciem, sicut
quod differt in albedine secundum magis et minus, non differt secundum
speciem coloris. Et similiter quod facit diversitatem in bono vel malo
secundum intensionem et remissionem, non facit differentiam moralis
actus secundum speciem.
Ad secundum dicendum quod circumstantia aggravans peccatum, vel augens
bonitatem actus, quandoque non habet bonitatem vel malitiam secundum
se, sed per ordinem ad aliam conditionem actus, ut dictum est. Et
ideo non dat novam speciem, sed auget bonitatem vel malitiam quae est
ex alia conditione actus.
Ad tertium dicendum quod non quaelibet circumstantia inducit singularem
defectum secundum seipsam, sed solum secundum ordinem ad aliquid
aliud. Et similiter non semper addit novam perfectionem, nisi per
comparationem ad aliquid aliud. Et pro tanto, licet augeat bonitatem
vel malitiam, non semper variat speciem boni vel mali.
|
|