|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnis actio hominis sit
bona, et nulla sit mala. Dicit enim Dionysius, IV cap. de Div.
Nom., quod malum non agit nisi virtute boni. Sed virtute boni non
fit malum. Ergo nulla actio est mala.
2. Praeterea, nihil agit nisi secundum quod est actu. Non est
autem aliquid malum secundum quod est actu, sed secundum quod potentia
privatur actu, inquantum autem potentia perficitur per actum, est
bonum, ut dicitur in IX Metaphys. Nihil ergo agit inquantum est
malum, sed solum inquantum est bonum. Omnis ergo actio est bona, et
nulla mala.
3. Praeterea, malum non potest esse causa nisi per accidens, ut
patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Sed omnis actionis
est aliquis per se effectus. Nulla ergo actio est mala, sed omnis
actio est bona.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. III, omnis qui male
agit, odit lucem. Est ergo aliqua actio hominis mala.
Respondeo dicendum quod de bono et malo in actionibus oportet loqui
sicut de bono et malo in rebus, eo quod unaquaeque res talem actionem
producit, qualis est ipsa. In rebus autem unumquodque tantum habet de
bono, quantum habet de esse, bonum enim et ens convertuntur, ut in
primo dictum est. Solus autem Deus habet totam plenitudinem sui esse
secundum aliquid unum et simplex, unaquaeque vero res alia habet
plenitudinem essendi sibi convenientem secundum diversa. Unde in
aliquibus contingit quod quantum ad aliquid habent esse, et tamen eis
aliquid deficit ad plenitudinem essendi eis debitam. Sicut ad
plenitudinem esse humani requiritur quod sit quoddam compositum ex anima
et corpore, habens omnes potentias et instrumenta cognitionis et
motus, unde si aliquid horum deficiat alicui homini deficit ei aliquid
de plenitudine sui esse. Quantum igitur habet de esse, tantum habet
de bonitate, inquantum vero aliquid ei deficit de plenitudine essendi,
intantum deficit a bonitate, et dicitur malum, sicut homo caecus habet
de bonitate quod vivit, et malum est ei quod caret visu. Si vero
nihil haberet de entitate vel bonitate, neque malum neque bonum dici
posset. Sed quia de ratione boni est ipsa plenitudo essendi, si
quidem alicui aliquid defuerit de debita essendi plenitudine, non
dicetur simpliciter bonum, sed secundum quid, inquantum est ens,
poterit tamen dici simpliciter ens et secundum quid non ens, ut in
primo dictum est. Sic igitur dicendum est quod omnis actio, inquantum
habet aliquid de esse, intantum habet de bonitate, inquantum vero
deficit ei aliquid de plenitudine essendi quae debetur actioni humanae,
intantum deficit a bonitate, et sic dicitur mala, puta si deficiat ei
vel determinata quantitas secundum rationem, vel debitus locus, vel
aliquid huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod malum agit in virtute boni deficientis.
Si enim nihil esset ibi de bono, neque esset ens, neque agere
posset. Si autem non esset deficiens, non esset malum. Unde et
actio causata est quoddam bonum deficiens, quod secundum quid est
bonum, simpliciter autem malum.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliquid esse secundum quid in
actu, unde agere possit; et secundum aliud privari actu, unde causet
deficientem actionem. Sicut homo caecus actu habet virtutem
gressivam, per quam ambulare potest, sed inquantum caret visu, qui
dirigit in ambulando, patitur defectum in ambulando, dum ambulat
cespitando.
Ad tertium dicendum quod actio mala potest habere aliquem effectum per
se, secundum id quod habet de bonitate et entitate. Sicut adulterium
est causa generationis humanae, inquantum habet commixtionem maris et
feminae, non autem inquantum caret ordine rationis.
|
|