|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actio non habeat
bonitatem vel malitiam ex obiecto. Obiectum enim actionis est res.
In rebus autem non est malum, sed in usu peccantium, ut Augustinus
dicit in libro III de Doct. Christ. Ergo actio humana non habet
bonitatem vel malitiam ex obiecto.
2. Praeterea, obiectum comparatur ad actionem ut materia. Bonitas
autem rei non est ex materia, sed magis ex forma, quae est actus.
Ergo bonum et malum non est in actibus ex obiecto.
3. Praeterea, obiectum potentiae activae comparatur ad actionem
sicut effectus ad causam. Sed bonitas causae non dependet ex effectu,
sed magis e converso. Ergo actio humana non habet bonitatem vel
malitiam ex obiecto.
Sed contra est quod dicitur Osee IX, facti sunt abominabiles,
sicut ea quae dilexerunt. Fit autem homo Deo abominabilis propter
malitiam suae operationis. Ergo malitia operationis est secundum
obiecta mala quae homo diligit. Et eadem ratio est de bonitate
actionis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, bonum et malum actionis,
sicut et ceterarum rerum, attenditur ex plenitudine essendi vel defectu
ipsius. Primum autem quod ad plenitudinem essendi pertinere videtur,
est id quod dat rei speciem. Sicut autem res naturalis habet speciem
ex sua forma, ita actio habet speciem ex obiecto; sicut et motus ex
termino. Et ideo sicut prima bonitas rei naturalis attenditur ex sua
forma, quae dat speciem ei, ita et prima bonitas actus moralis
attenditur ex obiecto convenienti; unde et a quibusdam vocatur bonum ex
genere; puta, uti re sua. Et sicut in rebus naturalibus primum malum
est, si res generata non consequitur formam specificam, puta si non
generetur homo, sed aliquid loco hominis; ita primum malum in
actionibus moralibus est quod est ex obiecto, sicut accipere aliena.
Et dicitur malum ex genere, genere pro specie accepto, eo modo
loquendi quo dicimus humanum genus totam humanam speciem.
Ad primum ergo dicendum quod, licet res exteriores sint in seipsis
bonae, tamen non semper habent debitam proportionem ad hanc vel illam
actionem. Et ideo inquantum considerantur ut obiecta talium actionum,
non habent rationem boni.
Ad secundum dicendum quod obiectum non est materia ex qua, sed materia
circa quam, et habet quodammodo rationem formae, inquantum dat
speciem.
Ad tertium dicendum quod non semper obiectum actionis humanae est
obiectum activae potentiae. Nam appetitiva potentia est quodammodo
passiva, inquantum movetur ab appetibili, et tamen est principium
humanorum actuum. Neque etiam potentiarum activarum obiecta semper
habent rationem effectus, sed quando iam sunt transmutata, sicut
alimentum transmutatum est effectus nutritivae potentiae, sed alimentum
nondum transmutatum comparatur ad potentiam nutritivam sicut materia
circa quam operatur. Ex hoc autem quod obiectum est aliquo modo
effectus potentiae activae, sequitur quod sit terminus actionis eius,
et per consequens quod det ei formam et speciem, motus enim habet
speciem a terminis. Et quamvis etiam bonitas actionis non causetur ex
bonitate effectus, tamen ex hoc dicitur actio bona, quod bonum
effectum inducere potest. Et ita ipsa proportio actionis ad effectum,
est ratio bonitatis ipsius.
|
|