|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actio non sit bona vel
mala ex circumstantia. Circumstantiae enim circumstant actum sicut
extra ipsum existentes, ut dictum est. Sed bonum et malum sunt in
ipsis rebus, ut dicitur in VI Metaphys. Ergo actio non habet
bonitatem vel malitiam ex circumstantia.
2. Praeterea, bonitas vel malitia actus maxime consideratur in
doctrina morum. Sed circumstantiae, cum sint quaedam accidentia
actuum, videntur esse praeter considerationem artis, quia nulla ars
considerat id quod est per accidens, ut dicitur in VI Metaphys.
Ergo bonitas vel malitia actionis non est ex circumstantia.
3. Praeterea, id quod convenit alicui secundum suam substantiam,
non attribuitur ei per aliquod accidens. Sed bonum et malum convenit
actioni secundum suam substantiam, quia actio ex suo genere potest esse
bona vel mala, ut dictum est. Ergo non convenit actioni ex
circumstantia quod sit bona vel mala.
Sed contra est quod philosophus dicit, in libro Ethic., quod
virtuosus operatur secundum quod oportet, et quando oportet, et
secundum alias circumstantias. Ergo ex contrario vitiosus, secundum
unumquodque vitium, operatur quando non oportet, ubi non oportet, et
sic de aliis circumstantiis. Ergo actiones humanae secundum
circumstantias sunt bonae vel malae.
Respondeo dicendum quod in rebus naturalibus non invenitur tota
plenitudo perfectionis quae debetur rei, ex forma substantiali, quae
dat speciem; sed multum superadditur ex supervenientibus accidentibus,
sicut in homine ex figura, ex colore, et huiusmodi; quorum si aliquod
desit ad decentem habitudinem, consequitur malum. Ita etiam est in
actione. Nam plenitudo bonitatis eius non tota consistit in sua
specie, sed aliquid additur ex his quae adveniunt tanquam accidentia
quaedam. Et huiusmodi sunt circumstantiae debitae. Unde si aliquid
desit quod requiratur ad debitas circumstantias, erit actio mala.
Ad primum ergo dicendum quod circumstantiae sunt extra actionem,
inquantum non sunt de essentia actionis, sunt tamen in ipsa actione
velut quaedam accidentia eius. Sicut et accidentia quae sunt in
substantiis naturalibus, sunt extra essentias earum.
Ad secundum dicendum quod non omnia accidentia per accidens se habent
ad sua subiecta, sed quaedam sunt per se accidentia; quae in unaquaque
arte considerantur. Et per hunc modum considerantur circumstantiae
actuum in doctrina morali.
Ad tertium dicendum quod, cum bonum convertatur cum ente, sicut ens
dicitur secundum substantiam et secundum accidens, ita et bonum
attribuitur alicui et secundum esse suum essentiale, et secundum esse
accidentale, tam in rebus naturalibus, quam in actionibus moralibus.
|
|