|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod bonum et malum in
actibus humanis non sint ex fine. Dicit enim Dionysius, IV cap.
de Div. Nom., quod nihil respiciens ad malum operatur. Si igitur
ex fine derivaretur operatio bona vel mala, nulla actio esset mala.
Quod patet esse falsum.
2. Praeterea, bonitas actus est aliquid in ipso existens. Finis
autem est causa extrinseca. Non ergo secundum finem dicitur actio bona
vel mala.
3. Praeterea, contingit aliquam bonam operationem ad malum finem
ordinari, sicut cum aliquis dat eleemosynam propter inanem gloriam, et
e converso aliquam malam operationem ordinari ad bonum finem, sicut cum
quis furatur ut det pauperi. Non ergo est ex fine actio bona vel
mala.
Sed contra est quod Boetius dicit, in Topic., quod cuius finis
bonus est, ipsum quoque bonum est, et cuius finis malus est, ipsum
quoque malum est.
Respondeo dicendum quod eadem est dispositio rerum in bonitate, et in
esse. Sunt enim quaedam quorum esse ex alio non dependet, et in his
sufficit considerare ipsum eorum esse absolute. Quaedam vero sunt
quorum esse dependet ab alio, unde oportet quod consideretur per
considerationem ad causam a qua dependet. Sicut autem esse rei
dependet ab agente et forma, ita bonitas rei dependet a fine. Unde in
personis divinis, quae non habent bonitatem dependentem ab alio, non
consideratur aliqua ratio bonitatis ex fine. Actiones autem humanae,
et alia quorum bonitas dependet ab alio, habent rationem bonitatis ex
fine a quo dependent, praeter bonitatem absolutam quae in eis existit.
Sic igitur in actione humana bonitas quadruplex considerari potest.
Una quidem secundum genus, prout scilicet est actio, quia quantum
habet de actione et entitate, tantum habet de bonitate, ut dictum
est. Alia vero secundum speciem, quae accipitur secundum obiectum
conveniens. Tertia secundum circumstantias, quasi secundum accidentia
quaedam. Quarta autem secundum finem, quasi secundum habitudinem ad
causam bonitatis.
Ad primum ergo dicendum quod bonum ad quod aliquis respiciens
operatur, non semper est verum bonum; sed quandoque verum bonum, et
quandoque apparens. Et secundum hoc, ex fine sequitur actio mala.
Ad secundum dicendum quod, quamvis finis sit causa extrinseca, tamen
debita proportio ad finem et relatio in ipsum, inhaeret actioni.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet actioni habenti unam
praedictarum bonitatum, deesse aliam. Et secundum hoc, contingit
actionem quae est bona secundum speciem suam vel secundum
circumstantias, ordinari ad finem malum, et e converso. Non tamen
est actio bona simpliciter, nisi omnes bonitates concurrant, quia
quilibet singularis defectus causat malum, bonum autem causatur ex
integra causa, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.
|
|