|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod actus morales non
differant specie secundum bonum et malum. Bonum enim et malum in
actibus invenitur conformiter rebus, ut dictum est. Sed in rebus
bonum et malum non diversificant speciem, idem enim specie est homo
bonus et malus. Ergo neque etiam bonum et malum in actibus
diversificant speciem.
2. Praeterea, malum, cum sit privatio, est quoddam non ens. Sed
non ens non potest esse differentia, secundum philosophum, in III
Metaphys. Cum ergo differentia constituat speciem, videtur quod
aliquis actus, ex hoc quod est malus, non constituatur in aliqua
specie. Et ita bonum et malum non diversificant speciem humanorum
actuum.
3. Praeterea, diversorum actuum secundum speciem, diversi sunt
effectus. Sed idem specie effectus potest consequi ex actu bono et
malo, sicut homo generatur ex adulterio, et ex matrimoniali
concubitu. Ergo actus bonus et malus non differunt specie.
4. Praeterea, bonum et malum dicitur in actibus quandoque secundum
circumstantiam, ut dictum est. Sed circumstantia, cum sit accidens,
non dat speciem actui. Ergo actus humani non differunt specie propter
bonitatem et malitiam.
Sed contra, secundum philosophum, in II Ethic., similes habitus
similes actus reddunt. Sed habitus bonus et malus differunt specie,
ut liberalitas et prodigalitas. Ergo et actus bonus et malus differunt
specie.
Respondeo dicendum quod omnis actus speciem habet ex suo obiecto,
sicut supra dictum est. Unde oportet quod aliqua differentia obiecti
faciat diversitatem speciei in actibus. Est autem considerandum quod
aliqua differentia obiecti facit differentiam speciei in actibus,
secundum quod referuntur ad unum principium activum, quod non facit
differentiam in actibus, secundum quod referuntur ad aliud principium
activum. Quia nihil quod est per accidens, constituit speciem, sed
solum quod est per se, potest autem aliqua differentia obiecti esse per
se in comparatione ad unum activum principium, et per accidens in
comparatione ad aliud; sicut cognoscere colorem et sonum, per se
differunt per comparationem ad sensum, non autem per comparationem ad
intellectum. In actibus autem humanis bonum et malum dicitur per
comparationem ad rationem, quia, ut Dionysius dicit, IV cap. de
Div. Nom., bonum hominis est secundum rationem esse, malum autem
quod est praeter rationem. Unicuique enim rei est bonum quod convenit
ei secundum suam formam; et malum quod est ei praeter ordinem suae
formae. Patet ergo quod differentia boni et mali circa obiectum
considerata, comparatur per se ad rationem, scilicet secundum quod
obiectum est ei conveniens vel non conveniens. Dicuntur autem aliqui
actus humani, vel morales, secundum quod sunt a ratione. Unde
manifestum est quod bonum et malum diversificant speciem in actibus
moralibus, differentiae enim per se diversificant speciem.
Ad primum ergo dicendum quod etiam in rebus naturalibus bonum et
malum, quod est secundum naturam et contra naturam, diversificant
speciem naturae, corpus enim mortuum et corpus vivum non sunt eiusdem
speciei. Et similiter bonum, inquantum est secundum rationem, et
malum, inquantum est praeter rationem, diversificant speciem moris.
Ad secundum dicendum quod malum importat privationem non absolutam,
sed consequentem talem potentiam. Dicitur enim malus actus secundum
suam speciem, non ex eo quod nullum habeat obiectum; sed quia habet
obiectum non conveniens rationi, sicut tollere aliena. Unde inquantum
obiectum est aliquid positive, potest constituere speciem mali actus.
Ad tertium dicendum quod actus coniugalis et adulterium, secundum quod
comparantur ad rationem, differunt specie, et habent effectus specie
differentes, quia unum eorum meretur laudem et praemium, aliud
vituperium et poenam. Sed secundum quod comparantur ad potentiam
generativam, non differunt specie. Et sic habent unum effectum
secundum speciem.
Ad quartum dicendum quod circumstantia quandoque sumitur ut differentia
essentialis obiecti, secundum quod ad rationem comparatur, et tunc
potest dare speciem actui morali. Et hoc oportet esse, quandocumque
circumstantia transmutat actum de bonitate in malitiam, non enim
circumstantia faceret actum malum, nisi per hoc quod rationi repugnat.
|
|