|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod bonum et malum quod est
ex fine, non diversificent speciem in actibus. Actus enim habent
speciem ex obiecto. Sed finis est praeter rationem obiecti. Ergo
bonum et malum quod est ex fine, non diversificant speciem actus.
2. Praeterea, id quod est per accidens, non constituit speciem, ut
dictum est. Sed accidit alicui actui quod ordinetur ad aliquem finem;
sicut quod aliquis det eleemosynam propter inanem gloriam. Ergo
secundum bonum et malum quod est ex fine, non diversificantur actus
secundum speciem.
3. Praeterea, diversi actus secundum speciem, ad unum finem
ordinari possunt, sicut ad finem inanis gloriae ordinari possunt actus
diversarum virtutum, et diversorum vitiorum. Non ergo bonum et malum
quod accipitur secundum finem, diversificat speciem actuum.
Sed contra est quod supra ostensum est, quod actus humani habent
speciem a fine. Ergo bonum et malum quod accipitur secundum finem,
diversificat speciem actuum.
Respondeo dicendum quod aliqui actus dicuntur humani, inquantum sunt
voluntarii, sicut supra dictum est. In actu autem voluntario
invenitur duplex actus, scilicet actus interior voluntatis, et actus
exterior, et uterque horum actuum habet suum obiectum. Finis autem
proprie est obiectum interioris actus voluntarii, id autem circa quod
est actio exterior, est obiectum eius. Sicut igitur actus exterior
accipit speciem ab obiecto circa quod est; ita actus interior
voluntatis accipit speciem a fine, sicut a proprio obiecto. Ita autem
quod est ex parte voluntatis, se habet ut formale ad id quod est ex
parte exterioris actus, quia voluntas utitur membris ad agendum, sicut
instrumentis; neque actus exteriores habent rationem moralitatis, nisi
inquantum sunt voluntarii. Et ideo actus humani species formaliter
consideratur secundum finem, materialiter autem secundum obiectum
exterioris actus. Unde philosophus dicit, in V Ethic., quod ille
qui furatur ut committat adulterium, est, per se loquendo, magis
adulter quam fur.
Ad primum ergo dicendum quod etiam finis habet rationem obiecti, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod ordinari ad talem finem, etsi accidat
exteriori actui, non tamen accidit actui interiori voluntatis, qui
comparatur ad exteriorem sicut formale ad materiale.
Ad tertium dicendum quod quando multi actus specie differentes
ordinantur ad unum finem, est quidem diversitas speciei ex parte
exteriorum actuum; sed unitas speciei ex parte actus interioris.
|
|