|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod species bonitatis quae
est ex fine, contineatur sub specie bonitatis quae est ex obiecto,
sicut species sub genere, puta cum aliquis vult furari ut det
eleemosynam. Actus enim habet speciem ex obiecto, ut dictum est.
Sed impossibile est quod aliquid contineatur in aliqua alia specie,
quae sub propria specie non continetur, quia idem non potest esse in
diversis speciebus non subalternis. Ergo species quae est ex fine,
continetur sub specie quae est ex obiecto.
2. Praeterea, semper ultima differentia constituit speciem
specialissimam. Sed differentia quae est ex fine, videtur esse
posterior quam differentia quae est ex obiecto, quia finis habet
rationem ultimi. Ergo species quae est ex fine, continetur sub specie
quae est ex obiecto, sicut species specialissima.
3. Praeterea, quanto aliqua differentia est magis formalis, tanto
magis est specialis, quia differentia comparatur ad genus ut forma ad
materiam. Sed species quae est ex fine, est formalior ea quae est ex
obiecto, ut dictum est. Ergo species quae est ex fine, continetur
sub specie quae est ex obiecto, sicut species specialissima sub genere
subalterno.
Sed contra, cuiuslibet generis sunt determinatae differentiae. Sed
actus eiusdem speciei ex parte obiecti, potest ad infinitos fines
ordinari, puta furtum ad infinita bona vel mala. Ergo species quae
est ex fine, non continetur sub specie quae est ex obiecto, sicut sub
genere.
Respondeo dicendum quod obiectum exterioris actus dupliciter potest se
habere ad finem voluntatis, uno modo, sicut per se ordinatum ad
ipsum, sicut bene pugnare per se ordinatur ad victoriam; alio modo,
per accidens, sicut accipere rem alienam per accidens ordinatur ad
dandum eleemosynam. Oportet autem, ut philosophus dicit in VII
Metaphys., quod differentiae dividentes aliquod genus, et
constituentes speciem illius generis, per se dividant illud. Si autem
per accidens, non recte procedit divisio, puta si quis dicat,
animalium aliud rationale, aliud irrationale; et animalium
irrationalium aliud alatum, aliud non alatum, alatum enim et non
alatum non sunt per se determinativa eius quod est irrationale.
Oportet autem sic dividere, animalium aliud habens pedes, aliud non
habens pedes; et habentium pedes, aliud habet duos, aliud quatuor,
aliud multos, haec enim per se determinant priorem differentiam. Sic
igitur quando obiectum non est per se ordinatum ad finem, differentia
specifica quae est ex obiecto, non est per se determinativa eius quae
est ex fine, nec e converso. Unde una istarum specierum non est sub
alia, sed tunc actus moralis est sub duabus speciebus quasi
disparatis. Unde dicimus quod ille qui furatur ut moechetur,
committit duas malitias in uno actu. Si vero obiectum per se ordinetur
ad finem, una dictarum differentiarum est per se determinativa
alterius. Unde una istarum specierum continebitur sub altera.
Considerandum autem restat quae sub qua. Ad cuius evidentiam, primo
considerandum est quod quanto aliqua differentia sumitur a forma magis
particulari, tanto magis est specifica. Secundo, quod quanto agens
est magis universale, tanto ex eo est forma magis universalis.
Tertio, quod quanto aliquis finis est posterior, tanto respondet
agenti universaliori, sicut victoria, quae est ultimus finis
exercitus, est finis intentus a summo duce; ordinatio autem huius
aciei vel illius, est finis intentus ab aliquo inferiorum ducum. Et
ex istis sequitur quod differentia specifica quae est ex fine, est
magis generalis; et differentia quae est ex obiecto per se ad talem
finem ordinato, est specifica respectu eius. Voluntas enim, cuius
proprium obiectum est finis, est universale motivum respectu omnium
potentiarum animae, quarum propria obiecta sunt obiecta particularium
actuum.
Ad primum ergo dicendum quod secundum substantiam suam non potest
aliquid esse in duabus speciebus, quarum una sub altera non ordinetur.
Sed secundum ea quae rei adveniunt, potest aliquid sub diversis
speciebus contineri. Sicut hoc pomum, secundum colorem, continetur
sub hac specie, scilicet albi, et secundum odorem, sub specie bene
redolentis. Et similiter actus qui secundum substantiam suam est in
una specie naturae, secundum conditiones morales supervenientes, ad
duas species referri potest, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod finis est postremum in executione; sed est
primum in intentione rationis, secundum quam accipiuntur moralium
actuum species.
Ad tertium dicendum quod differentia comparatur ad genus ut forma ad
materiam, inquantum facit esse genus in actu. Sed etiam genus
consideratur ut formalius specie, secundum quod est absolutius, et
minus contractum. Unde et partes definitionis reducuntur ad genus
causae formalis, ut dicitur in libro Physic. Et secundum hoc, genus
est causa formalis speciei, et tanto erit formalius, quanto
communius.
|
|