|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non sit aliquis actus
indifferens secundum suam speciem. Malum enim est privatio boni,
secundum Augustinum. Sed privatio et habitus sunt opposita
immediata, secundum philosophum. Ergo non est aliquis actus qui
secundum speciem suam sit indifferens, quasi medium existens inter
bonum et malum.
2. Praeterea, actus humani habent speciem a fine vel obiecto, ut
dictum est. Sed omne obiectum, et omnis finis habet rationem boni vel
mali. Ergo omnis actus humanus secundum suam speciem est bonus vel
malus. Nullus ergo est indifferens secundum speciem.
3. Praeterea, sicut dictum est, actus dicitur bonus, qui habet
debitam perfectionem bonitatis; malus, cui aliquid de hoc deficit.
Sed necesse est quod omnis actus vel habeat totam plenitudinem suae
bonitatis, vel aliquid ei deficiat. Ergo necesse est quod omnis actus
secundum speciem suam sit bonus vel malus, et nullus indifferens.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
Mont., quod sunt quaedam facta media, quae possunt bono vel malo
animo fieri, de quibus est temerarium iudicare. Sunt ergo aliqui
actus secundum speciem suam indifferentes.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, actus omnis habet speciem
ab obiecto; et actus humanus, qui dicitur moralis, habet speciem ab
obiecto relato ad principium actuum humanorum, quod est ratio. Unde
si obiectum actus includat aliquid quod conveniat ordini rationis, erit
actus bonus secundum suam speciem, sicut dare eleemosynam indigenti.
Si autem includat aliquid quod repugnet ordini rationis, erit malus
actus secundum speciem, sicut furari, quod est tollere aliena.
Contingit autem quod obiectum actus non includit aliquid pertinens ad
ordinem rationis, sicut levare festucam de terra, ire ad campum, et
huiusmodi, et tales actus secundum speciem suam sunt indifferentes.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est privatio. Quaedam quae
consistit in privatum esse, et haec nihil relinquit, sed totum
aufert; ut caecitas totaliter aufert visum, et tenebrae lucem, et
mors vitam. Et inter hanc privationem et habitum oppositum, non
potest esse aliquod medium circa proprium susceptibile. Est autem alia
privatio quae consistit in privari, sicut aegritudo est privatio
sanitatis, non quod tota sanitas sit sublata, sed quod est quasi
quaedam via ad totalem ablationem sanitatis, quae fit per mortem. Et
ideo talis privatio, cum aliquid relinquat, non semper est immediata
cum opposito habitu. Et hoc modo malum est privatio boni, ut
Simplicius dicit in commento super librum Praedic., quia non totum
bonum aufert, sed aliquid relinquit. Unde potest esse aliquod medium
inter bonum et malum.
Ad secundum dicendum quod omne obiectum vel finis habet aliquam
bonitatem vel malitiam, saltem naturalem, non tamen semper importat
bonitatem vel malitiam moralem, quae consideratur per comparationem ad
rationem, ut dictum est. Et de hac nunc agitur.
Ad tertium dicendum quod non quidquid habet actus, pertinet ad speciem
eius. Unde etsi in ratione suae speciei non contineatur quidquid
pertinet ad plenitudinem bonitatis ipsius, non propter hoc est ex
specie sua malus, nec etiam bonus, sicut homo secundum suam speciem
neque virtuosus, neque vitiosus est.
|
|