|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis humanae
non dependeat ex conformitate voluntatis divinae. Impossibile est enim
voluntatem hominis conformari voluntati divinae, ut patet per id quod
dicitur Isaiae LV, sicut exaltantur caeli a terra, ita exaltatae
sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus
vestris. Si ergo ad bonitatem voluntatis requireretur conformitas ad
divinam voluntatem, sequeretur quod impossibile esset hominis
voluntatem esse bonam. Quod est inconveniens.
2. Praeterea, sicut voluntas nostra derivatur a voluntate divina,
ita scientia nostra derivatur a scientia divina. Sed non requiritur ad
scientiam nostram quod sit conformis scientiae divinae, multa enim
Deus scit quae nos ignoramus. Ergo non requiritur quod voluntas
nostra sit conformis voluntati divinae.
3. Praeterea, voluntas est actionis principium. Sed actio nostra
non potest conformari actioni divinae. Ergo nec voluntas voluntati.
Sed contra est quod dicitur Matth. XXVI, non sicut ego volo,
sed sicut tu vis, quod dicit quia rectum vult esse hominem, et ad
Deum dirigi, ut Augustinus exponit in Enchirid. Rectitudo autem
voluntatis est bonitas eius. Ergo bonitas voluntatis dependet ex
conformitate ad voluntatem divinam.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, bonitas voluntatis
dependet ex intentione finis. Finis autem ultimus voluntatis humanae
est summum bonum, quod est Deus, ut supra dictum est. Requiritur
ergo ad bonitatem humanae voluntatis, quod ordinetur ad summum bonum,
quod est Deus. Hoc autem bonum primo quidem et per se comparatur ad
voluntatem divinam ut obiectum proprium eius. Illud autem quod est
primum in quolibet genere, est mensura et ratio omnium quae sunt illius
generis. Unumquodque autem rectum et bonum est, inquantum attingit ad
propriam mensuram. Ergo ad hoc quod voluntas hominis sit bona,
requiritur quod conformetur voluntati divinae.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas hominis non potest conformari
voluntati divinae per aequiparantiam, sed per imitationem. Et
similiter conformatur scientia hominis scientiae divinae, inquantum
cognoscit verum. Et actio hominis actioni divinae, inquantum est
agenti conveniens. Et hoc per imitationem, non autem per
aequiparantiam.
Unde patet solutio ad secundum, et ad tertium argumentum.
|
|